Expositio Evangelii secundum Lucam 6.14.1
(Vers. 38.) Hanc ergo mulierem inducit sanctus Matthaeus supra caput Christi effundentem unguentum (Matth. XXVI, 7) : et ideo forte noluit dicere peccatricem, nam peccatrix secundum Lucam supra Christi pedes effudit unguentum.
PL 15, 1672B(第38節)それゆえ聖マタイは、この女がキリストの頭の上に香油を注いだと述べる(マタイ26:7)。そしておそらくだからこそ、彼女を罪人と呼ぼうとしなかった。ルカによれば、罪人の女はキリストの足の上に香油を注いだからである。
Expositio Evangelii secundum Lucam 6.14.2
Potest ergo non eadem esse, ne sibi contrarium evangelistae dixisse videantur. Potest etiam quaestio meriti et temporis diversitate dissolvi, ut adhuc illa peccatrix sit, jam ista perfectior. Etsi enim personam non mutet Ecclesia, vel anima; tamen mutat profectum.
PL 15, 1672Bそれゆえ、同じ女でないことがありうる。福音書記者たちが互いに矛盾したことを言ったと見えないようにである。また、この問いは、功績と時期の違いによって解くこともできる。すなわち、一方はなお罪人であり、他方はすでにより完全である、と。実に教会も魂も、人格は変えないが、進歩は変えるからである。
Expositio Evangelii secundum Lucam 6.14.3
Itaque si constituas animam fideliter appropinquantem Deo, non peccatis turpibus et obscoenis, sed pie servientem Dei Verbo, habentem immaculatae fiduciam castitatis, advertis quod ad ipsum Christi ascendit caput ( caput autem Christi (I Cor. XI, 3) Deus est ) et odorem meritorum spargit suorum: Christi enim bonus odor sumus Deo (II Cor. II, 15) . Deum quippe honorat bonum fragrans odorem vita justorum.
PL 15, 1672Bそれゆえ、もしあなたが、醜く汚らわしい罪によってではなく、敬虔に神の言葉に仕え、汚れなき貞潔の確信をもって、信じて神に近づく魂を想定するなら、その魂がキリストの頭そのもの(キリストの頭は神である(一コリント11:3))にまで上り、自分の功績の香りを振りまくことに、あなたは気づくだろう。「実に我々は、神に対するキリストの善い香りである」(二コリント2:15)。まことに、義人たちの生き方は、善い香りを放って神を尊ぶのである。