ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 15 › Expositio Evangelii secundum Lucam

Liber IX, Caput II 第9巻 第II章

Ambrose of Milan · Expositio Evangelii secundum Lucam · PL 15, 1793C · 4 sectiones

Expositio Evangelii secundum Lucam 9.2.1

1

Et ideo ad montem venit Oliveti, ut novellas oleas in sublimi virtute plantaret, quorum mater est illa quae sursum est Hierusalem.

PL 15, 1793C

それゆえ主はオリーブ山に来た。新しいオリーブの木を高き力のうちに植えるためである。その者たちの母は、あの上なるエルサレムである〔quorum(男性・中性)は oleas(女性)と性が合わない。植えられる信じる者たちを指すと取った〕。

Expositio Evangelii secundum Lucam 9.2.2

2

In hoc monte est ille coelestis agricola, ut plantati omnes in domo Dei, possint viritim dicere: Ego autem sicut oliva fructifera in domo Domini (Psal. LI, 10) . Et fortasse ipse mons Christus est.

PL 15, 1793C

この山に、あの天の農夫がいる。神の家に植えられた者がみな、おのおの言えるようになるためである。「しかし私は、主の家の実り豊かなオリーブのようである」(詩篇51:10)。そしておそらく、山そのものがキリストである。

Expositio Evangelii secundum Lucam 9.2.3

3

Quis enim alius tales fructus ferret olivarum, non curvescentium ubertate baccarum, sed spiritus plenitudine gentium fecundarum? Ipse est per quem ascendimus, et ad quem ascendimus.

PL 15, 1793D

実際、ほかの誰が、これほどのオリーブの実を結ばせるであろうか。それは、たわわな実の豊かさでたわむ実ではなく、霊の充満によって実り豊かになった諸国民の実である。彼こそ、我々がそれによって登り、またそのもとへ登る者である。

Expositio Evangelii secundum Lucam 9.2.4

4

Ipse est janua, ipse est via, qui aperitur, et qui aperit, qui pulsatur ab ingredientibus, et ab emeritis adoratur.

PL 15, 1793D

彼は戸であり、彼は道である。彼は開かれ、また開く者であり、入る者たちによって叩かれ、務めを果たし終えた者たちによって礼拝される。