Expositio Evangelii secundum Lucam 8.41.1
Sed quoniam in judicio versamur, non digrediamur a tecto; ne dum vasa quae in domo sunt, auferre cupimus, capiamur.
PL 15, 1777Aしかし、我々は裁きの中にいるのだから、屋根から離れまい。家の中にある器を持ち出そうと望んで、捕らえられることのないように。
Expositio Evangelii secundum Lucam 8.41.2
Non enim in omni domo sunt vasa aurea et argentea, sed in plerisque sunt lignea: nec omnis domus plena; sunt enim et vacuae, quas novit propheta qui dixit: Quid factum est tibi nunc, quia ascendisti in domos vacuas?
PL 15, 1777Aすべての家に金や銀の器があるわけではなく、多くの家には木の器がある。またすべての家が満ちているわけでもない。空の家もあり、それを預言者は知っていて言った。「今、汝に何が起こったのか。汝は空の家々に登ったとは」。
Expositio Evangelii secundum Lucam 8.41.3
Impleta est civitas clamantium (Esai. XXII, 1 et seq.) . Et subjecit: Omnes principes tui fugerunt, quicumque in te vulnerati sunt, et ad perfidiam de fide lapsi sunt.
PL 15, 1777B「叫ぶ者たちの町は満ちた」(イザヤ22:1以下)。そして付け加えた。「汝の長たちはみな逃げ去り、汝のうちで傷つけられた者は誰でも、信仰から背信へと落ちた」。
Expositio Evangelii secundum Lucam 8.41.4
Vulneratus est Sabellius, vulneratus est Valentinus, vulneratus est Arius; in domo enim vacua sunt reperti.
PL 15, 1777Bサベリウスは傷つけられ、ウァレンティヌスは傷つけられ、アレイオスは傷つけられた。彼らは空の家の中に見いだされたからである。