ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 15 › Expositio Evangelii secundum Lucam

Liber VII, Caput CXVII 第7巻 第CXVII章

Ambrose of Milan · Expositio Evangelii secundum Lucam · PL 15, 1728C · 4 sectiones

Expositio Evangelii secundum Lucam 7.117.1

1

Alibi asse veneunt, alibi dipondio (Matth. X, 29) . Quanta vilitas delictorum! Mors enim vilis, sed pretiosa virtus.

PL 15, 1728C

ほかの箇所では一アスで売られ、ほかの箇所では二アスで売られる(マタイ10:29)。罪はなんと安いことか。死は安いが、徳は貴い。

Expositio Evangelii secundum Lucam 7.117.2

2

Etenim adversarius tamquam captiva mancipia vilioris pretio aestimationis addicit; at vero Dominus tamquam speciosa servitia, quae ad imaginem et similitudinem sui fecit, idoneus sui operis aestimator magno pretio nos redemit, sicut sanctus Apostolus dixit: Empti enim estis pretio magno (I Cor. VI, 20) .

PL 15, 1728C

実に、敵対者は、捕らわれた奴隷として、より低い評価の値で売り渡す。しかし主は、自らの業にふさわしい鑑定人として、自らの像と似姿に似せて造った美しい僕たちとして、大きな代価で我々を買い取った。聖なる使徒が言ったとおりである。「汝らは大きな代価で買い取られたのである」(一コリント6:20)。

Expositio Evangelii secundum Lucam 7.117.3

3

Et bene magno, quod non aestimatur aere, sed sanguine; quia pro nobis mortuus est Christus, qui pretioso nos sanguine liberavit, sicut etiam sanctus Petrus in Epistola commemorat sua, scribens ad nos: Quia non corruptibilibus argento vel auro, inquit, redempti estis de vana vestra conversatione paternae traditionis: sed pretioso sanguine quasi agni incontaminati et immaculati Christi Jesu (I Petr. I, 18 et 19) .

PL 15, 1728C

そして「大きな」とは適切である。それは青銅によってではなく、血によって見積もられるからである。キリストは我々のために死に、貴い血によって我々を解放した。聖ペトロも自らの手紙でこれを述べ、我々に宛てて書いている。「汝らが、父祖伝来の汝らのむなしい生き方から贖われたのは、朽ちるもの、すなわち銀や金によってではない」と彼は言う。「傷なく汚れのない子羊のようなキリスト・イエスの貴い血によってである」(一ペトロ1:18、19)。

Expositio Evangelii secundum Lucam 7.117.4

4

Et bene pretioso, quia immaculati corporis sanguis est, quia sanguis est Filii Dei; qui non solum de maledicto legis, sed etiam de impietatis morte perpetua nos redemit.

PL 15, 1728D

そして「貴い」とも適切である。それは汚れのない体の血であり、神の子の血だからである。この子は、律法の呪いからだけでなく、不敬虔の永続する死からも、我々を贖った。