Expositio Evangelii secundum Lucam 2.69.1
At vero sanctus Matthaeus et Marcus vestitu, et cinctu, et cibo Prophetam declarare voluerunt; eo quod vestitum de pilis camelorum habuit, et zonam pelliceam super lumbos suos: locustas autem, et mel silvestre edebat (Matth. III, 4; Marc. I, 6) .
PL 15, 1577B一方、聖マタイとマルコは、衣と帯と食べ物によって預言者を示そうとした。彼は駱駝の毛の衣と、腰に革の帯を身につけ、イナゴと野の蜜を食べていたからである(マタイ3:4;マルコ1:6)。
Expositio Evangelii secundum Lucam 2.69.2
Praenuntius enim Christi non patiebatur immundarum perire exuvias bestiarum: ipso quoque vestitus indicio designans Christum esse venturum, qui belluina, illuvieque contexta pro nostrorum deformitate meritorum, gentilitatis immundae peccata suscipiens, in illo trophaeo crucis, amictu quodam se nostrae carnis exueret.
PL 15, 1577Bキリストの先触れは、汚れた獣の脱ぎ捨てた皮が失われるに任せなかったからである。衣という徴そのものによっても、来るべきキリストを示した。キリストは、我々の功の醜さに応じて、獣の皮と汚物で織られたものをまとい、汚れた異教の罪を引き受けて、あの十字架の戦勝記念のうちに、我々の肉のいわば衣を脱ぎ捨てるであろう。