Expositio Evangelii secundum Lucam prol.3.1
Evangelistis quoque quam putas defuisse sapientiam; quorum alii cum variis generibus sint referti, singuli tamen diverso genere praestant? Est enim vere sapientia naturalis in libro evangelistae Joannis.
PL 15, 1529C福音書記者たちにもまた、どの知恵が欠けていたとあなたは思うのか。彼らは種々の類の知恵に満ちているが、それでも一人ひとりは異なる類において卓越している。実に、自然的な知恵は、福音書記者ヨハネの書にこそ真にある。
Expositio Evangelii secundum Lucam prol.3.2
Nemo enim, audeo dicere, tanta sublimitate sapientiae majestatem Dei vidit, et nobis proprio sermone reseravit. Transcendit nubes, transcendit Virtutes coelorum, transendit Angelos, et Verbum in principio reperit et Verbum apud Deum vidit.
PL 15, 1530Aあえて言うが、誰も、あれほどの知恵の高みをもって神の威光を見、固有の言葉で我々に開き示した者はいない。彼は雲を越え、天の力天使たちを越え、天使たちを越え〔底本は transendit。transcendit と読む〕、「初めに」言葉を見いだし、言葉が神とともにあるのを見た。
Expositio Evangelii secundum Lucam prol.3.3
Quis autem moralius secundum hominem singula persecutus, quam sanctus Matthaeus, qui edidit nobis praecepta vivendi? Quid rationabilius illo admirabili copulato, quam quod sanctus Marcus in principio statim locandum putavit?
PL 15, 1530Aまた、人間に即して一つひとつを、聖マタイよりも道徳的に追った者があろうか。彼は我々に生き方の教えを著した。そして、聖マルコが冒頭にただちに据えるべきと考えたあの驚嘆すべき結びつきよりも理性的なものがあろうか。
Expositio Evangelii secundum Lucam prol.3.4
Ecce, inquit, mitto angelum meum (Marc. I, 2 et 3) : et, Vox clamantis in deserto; ut et admirationem moveret, et doceret hominem humilitate atque abstinentia et fide placere debere, sicut ille sanctus Joannes Baptista his ad immortalitatem gradibus ascendit, vestimento, cibo, nuntio?.
PL 15, 1530A「見よ、私は私の使いを遣わす」(マルコ1:2、3)と彼は言い、また「荒野で叫ぶ者の声」と言う。それは、驚嘆を呼び起こし、また、人が謙遜と禁欲と信仰によって〔神に〕喜ばれるべきことを教えるためである。かの聖なる洗礼者ヨハネが、衣、食物、使信という、不死へのこれらの階梯によって登ったとおりである。