Expositio Evangelii secundum Lucam 2.38.1
Atqui plerasque jam partes terrarum saepe fuisse descriptas loquuntur historiae. Haec est ergo professio prima, sed mentium: cui omnes profitentur, quia nullus excipitur, non praeconis evocatione, sed vatis qui multo ante praedixit: Omnes gentes plaudite manibus: jubilate Deo in voce exsultationis, quoniam Deus summus, terribilis, rex magnus super omnem terram (Psal. XLVI, 2 et 3) .
PL 15, 1566Aしかし、地の多くの地域がすでにしばしば登録されたことがあると、歴史書は語る。したがってこれは最初の申告であるが、精神の申告である。皆がこれに申告する。誰も除かれないからであり、それは触れ役の呼び出しによるのではなく、はるか以前に予告した預言者によるのである。「すべての諸国民よ、手を打ち鳴らせ。歓呼の声をあげて神に喜び叫べ。至高の神は恐るべく、全地の上に大いなる王であるからである」(詩篇46:2–3)。
Expositio Evangelii secundum Lucam 2.38.2
Denique ut scias censum esse justitiae, veniunt ad eum Joseph et Maria, hoc est, justus et virgo: ille, qui Verbum servaret: ista, quae pareret. Ubi profitentur justus et virgo, nisi ubi nascitur Christus?
PL 15, 1566A実に、この戸口調査が正義の戸口調査であることを、あなたが知るために、その戸口調査にヨセフとマリア、すなわち義人とおとめが来る。一人は言葉を守る者として、もう一人は産む者としてである。義人とおとめが申告する場所は、キリストが生まれる場所のほかにどこにあろうか。
Expositio Evangelii secundum Lucam 2.38.3
Omnis enim spiritus qui confitetur Jesum Christum in carne venisse, de Deo est (I Joan. IV, 2. Ubi autem secundum altiorem rationem nascitur Christus, nisi in corde tuo, et in pectore tuo? Prope est enim Verbum in ore tuo, et in corde tuo (Rom. X, 8) .
PL 15, 1566B「イエス・キリストが肉において来たことを告白する霊はみな、神から出ている」(一ヨハネ4:2〔底本はこの丸括弧を閉じていない〕)。では、より高い解釈によれば、キリストが生まれるのは、あなたの心と、あなたの胸のうちでなくてどこであろうか。「言葉は、汝の口と汝の心のうちにあって近いからである」(ローマ10:8)。