Expositio Evangelii secundum Lucam 1.18.1
Nec otiose justos ante Deum dixit, incedentes in mandatis et justificationibus Domini: in quo Patrem omnipotentem, et Filium comprehendit. Filium esse qui legem tulerit, mandata praescripserit, etiam sanctus Lucas evangelista declarat (Luc. VI, 47) .
PL 15, 1541A彼が「神の前に義なる者」と言い、さらに「主の戒めと義の定めを歩む者」と言ったのは、無意味ではない。それによって彼は、全能の父と子を含めている。律法を授け、戒めを定めたのが子であることは、聖なる福音書記者ルカも明らかにしている(ルカ6:47)。
Expositio Evangelii secundum Lucam 1.18.2
Et bene justos ante Deum; non enim omnis qui justus est ante homines, justus est ante Deum. Aliter vident homines, aliter videt Deus: homines in facie, Deus in corde.
PL 15, 1541Aそして「神の前に義なる者」と言うのは適切である。人々の前で義である者が皆、神の前でも義であるわけではないからである。人々の見方と神の見方は異なる。人々は顔を見、神は心を見る。
Expositio Evangelii secundum Lucam 1.18.3
Et ideo fieri potest ut aliquis, affectata bonitate populari, justus videatur mihi: justus autem ante Deum non sit, si justitia non ex mentis simplicitate formetur, sed adulatione simuletur; abscondita enim in ea homo non poterit deprehendere.
PL 15, 1541Aそれゆえ、民に好まれる善良さを装って、ある人が私には義と見えることがありうる。しかし、もし正義が精神の純一から形づくられず、へつらいによって装われているのなら、その人は神の前では義ではない。人は、そこに隠れているものを見抜けないからである。
Expositio Evangelii secundum Lucam 1.18.4
Perfecta igitur laus est, ante Deum justum esse. Unde et Apostolus: Cujus laus, inquit, non ex hominibus, sed ex Deo est (Rom. II, 29) . Beatus plane ille qui in conspectu Dei justus est.
PL 15, 1541Aそれゆえ、神の前に義であることは、完全な誉れである。だから使徒も言う。「その誉れは人からではなく、神から来る」(ローマ2:29)。神の前で義である者は、まことに幸いである。
Expositio Evangelii secundum Lucam 1.18.5
Beatus ille, de quo Dominus dignatur dicere: Ecce vere Israelita, in quo dolus non est (Joan. I, 47) ; verus enim Israelita, qui Deum videt, et videri se novit a Deo, et ipsi exhibet cordis occulta.
PL 15, 1541B主が「見よ、まことのイスラエル人。その内に偽りはない」と言うに値すると認めた者は幸いである(ヨハネ1:47)。まことのイスラエル人とは、神を見、自分が神に見られていることを知り、心の隠れたものを神にさらす者だからである。
Expositio Evangelii secundum Lucam 1.18.6
Solus enim perfectior, qui ab eo probatur, qui non potest falli: Judicia enim Domini vera (Psal. XVIII, 10) : judicia autem hominum saepe falluntur; ut et injustis justitiae gratiam frequenter adscribant, et justum aut odio persequantur, aut mendacio decolorent.
PL 15, 1541B実に、欺かれえない者に是認される者だけが、いっそう完全である。「主の裁きはまことである」(詩篇18:10)。これに対し、人々の裁きはしばしば欺かれる。そのため、不義の者にもしばしば正義の誉れを帰し、義人を憎しみによって迫害したり、偽りによって貶めたりする。
Expositio Evangelii secundum Lucam 1.18.7
Novit autem Dominus immaculatorum vias (Psal. XXXVI, 18) ; nec pro peccatore laudabilem, nec pro laudabili peccatorem: sed unumquemque pro competentium judicat ratione meritorum; idem est enim arbiter mentis et facti.
PL 15, 1541B「主は無垢なる者たちの道を知っている」(詩篇36:18)。主は、罪人を称賛すべき者として、また称賛すべき者を罪人として裁くのではなく、各人をふさわしい功の理にしたがって裁く。精神の裁定者は、行いの裁定者でもあるからである。
Expositio Evangelii secundum Lucam 1.18.8
Divina namque judicia meritum justi ex mentis habitu, non aliquo factorum exitu metiuntur. Plerumque enim aut bona mens facti reprehensibilis exitu deformatur: aut improba cogitatio facti alicujus decore velatur.
PL 15, 1541C神の裁きは、義人の功を、精神の状態から測るのであって、行いの何らかの結末からは測らない。しばしば、善い精神が、非難すべき結末をもつ行いによって歪められ、悪しき思いが、ある行いの美しさによって覆われるからである。
Expositio Evangelii secundum Lucam 1.18.9
Sed etiam quod bene feceris, si male cogitaveris, divino judicio non potest comprobari. Scriptum est enim: Juste quod justum est persequeris (Deut. XVI, 20) . Nam nisi esset ut justum injuste faceres, numquam dictum esset: Juste quod justum est persequeris.
PL 15, 1541Cしかし、あなたが善く行ったことでも、悪く思っていたなら、神の裁きによって是認されえない。「汝は、正しいことを正しく追い求めよ」と書かれているからである(申命記16:20)。もし正しいことを不正に行うことがありえないのなら、「正しいことを正しく追い求めよ」とは決して言われなかったであろう。
Expositio Evangelii secundum Lucam 1.18.10
Et certe posse justum injuste fieri docuit nos ipse Salvator dicens: Cum feceris eleemosynam, noli tuba canere ante te. Et, Cum oratis, non eritis sicut hypocritae (Matth. VI, 2 et 5) .
PL 15, 1541Cさらに、正しいことが不正に行われうることを、救い主自身が次のように言って我々に教えている。「汝が施しをするときは、汝の前でラッパを吹くな」と、また「汝らが祈るときは、偽善者のようであってはならない」と(マタイ6:2、5)。
Expositio Evangelii secundum Lucam 1.18.11
Bonum est misericordia, bonum est oratio: sed potest injuste fieri, si jactantiae causa aliquis pauperi largiatur, ut videatur ab hominibus.
PL 15, 1541C慈しみ〔misericordia は「慈しみ」、miseratio は「憐れみ」と訳し分ける〕は善であり、祈りは善である。しかし、人に見られようとして、誇示のために貧しい者に施すなら、それは不正に行われうる。