ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 15 › Expositio Evangelii secundum Lucam

Liber II, Caput XL 第2巻 第XL章

Ambrose of Milan · Expositio Evangelii secundum Lucam · PL 15, 1566C · 7 sectiones

Expositio Evangelii secundum Lucam 2.40.1

1

(Vers. 6, 7.) Factum est autem, cum essent ibi, impleti sunt dies ut pareret. Et peperit filium primogenitum, et pannis eum involvit, et posuit in praesepio; quia non erat locus in eo diversorio.

PL 15, 1566C

(第6–7節)「彼らがそこにいる間に、産むべき日が満ちた。そして初子を産み、産着で包み、飼い葉桶に寝かせた。宿屋には場所がなかったからである」。

Expositio Evangelii secundum Lucam 2.40.2

2

Breviter sanctus Lucas et quomodo, et quo tempore, et quo loco secundum carnem Christus natus sit, explicavit. At vero de coelesti generatione si quaeris, lege Evangelium sancti Joannis, qui a coelestibus exorsus ad terrena descendit.

PL 15, 1566C

聖ルカは、キリストが肉によってどのように、いつ、どこで生まれたかを、簡潔に説いた。しかし天における誕生について尋ねるなら、聖ヨハネの福音書を読め。彼は天のことから始めて、地のことへと降りる。

Expositio Evangelii secundum Lucam 2.40.3

3

Illic invenies et quando erat, et quomodo erat, et quid erat, quid egerat, quid agebat, et ubi erat, et quo venerit, et quomodo venerit, quo tempore venerit, qua causa venerit.

PL 15, 1567A

そこにあなたは、彼がいつあったか、どのようにあったか、何であったか、何をなしたか、何をなしているか、どこにあったか、どこへ来たか、どのように来たか、いつ来たか、いかなる理由で来たかを見いだすであろう。

Expositio Evangelii secundum Lucam 2.40.4

4

In principio, inquit, erat Verbum (Joan. I, 1) ; habes quando erat: Et Verbum erat apud Deum; habes quomodo erat. Habes etiam quid erat: Et Deus, inquit, erat Verbum. Quid egerat: Omnia per ipsum facta sunt (Ibid., 3) .

PL 15, 1567A

「初めに言葉があった」と彼は言う(ヨハネ1:1)。いつあったかを、あなたは得ている。「言葉は神とともにあった」。どのようにあったかを、あなたは得ている。何であったかをも、あなたは得ている。「言葉は神であった」と彼は言う。何をなしたか。「万物は彼によって成った」(ヨハネ1:3)。

Expositio Evangelii secundum Lucam 2.40.5

5

Quid agebat: Erat lux vera quae illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum (Ibid., 9) . Et ubi erat: In hoc mundo erat (Ibid., 10) . Quo venerit: In sua propria venit (Ibid., 11) . Quomodo venerit, Verbum caro factum est (Ibid., 14) .

PL 15, 1567A

何をなしているか。「真の光があった。それはこの世に来るすべての人を照らす」(ヨハネ1:9)。どこにあったか。「この世にあった」(ヨハネ1:10)。どこへ来たか。「自分のものへ来た」(ヨハネ1:11)。どのように来たか。「言葉は肉となった」(ヨハネ1:14)。

Expositio Evangelii secundum Lucam 2.40.6

6

Quando venerit, Joannes testimonium perhibet de ipso dicens: Hic est de quo dixi, qui post me venit, ante me factus est; quia prior me erat (Ibid., 30) . Qua causa venerit, Joannes ipse testatur. Ecce agnus Dei, ecce qui tollit peccata mundi (Ibid., 29) .

PL 15, 1567B

いつ来たか。ヨハネが彼について証しして言う。「これは、私が『私のあとに来る者は、私に先んじて成った。私より先にあったからである』と言った者である」(ヨハネ1:30)。いかなる理由で来たかは、ヨハネ自身が証しする。「見よ、神の子羊。見よ、世の罪を取り除く者」(ヨハネ1:29)。

Expositio Evangelii secundum Lucam 2.40.7

7

Si igitur generationem utramque cognovimus, et utriusque munus unum, et causam qua venit advertimus; ut pereuntis mundi peccata suscipiens, peccati labem, et omnium mortem in se, qui vinci non posset, aboleret: consequens est ut nunc quoque sanctus Lucas evangelista nos doceat, et vias Domini secundum carnem crescentis ostendat.

PL 15, 1567B

それゆえ、我々が二つの誕生を知り、その二つの務めが一つであることと、彼が来た理由とに気づいたなら、すなわち、滅びゆく世の罪を引き受け、罪の汚れと万人の死を、打ち負かされえない自らのうちで滅ぼすためであるなら、いま聖ルカ福音書記者もまた、我々を教え、肉において成長する主の道を示すのは、当然の帰結である。