ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 15 › Expositio Evangelii secundum Lucam

Liber X, Caput LXXXVI 第10巻 第LXXXVI章

Ambrose of Milan · Expositio Evangelii secundum Lucam · PL 15, 1824D · 3 sectiones

Expositio Evangelii secundum Lucam 10.86.1

1

Lucas quoque scripsit Petrum interrogatum utrum ex illis esset, respondisse prima voce: Non novi illum. Et bene dixit. Temerarium quippe erat, ut diceret quia noverat eum, quem mens humana non potest comprehendere.

PL 15, 1824D

ルカもまた、ペトロは、彼らの一人かと問われて、最初の声で「私は彼を知らない」と答えたと書いた。そして彼の言ったことは正しい。人間の精神が捉えることのできない者を、知っていたと言うのは、無謀だったからである。

Expositio Evangelii secundum Lucam 10.86.2

2

Nemo enim novit Filium, nisi Pater (Matth. XI, 27) . Rursus secunda voce, secundum Lucam idem Petrus ait: Non sum ego. Maluit videlicet se negare, quam Christum. Aut quia videbatur negare Christi societatem, utique se negavit.

PL 15, 1825A

「父のほかに、子を知る者はいない」(マタイ11:27)。再び第二の声で、ルカによれば、同じペトロは言う。「私はそうではない」。つまり、キリストを否むよりは、むしろ自分を否むことを選んだのである。あるいは、キリストとの交わりを否むように見えたので、確かに否んだのは自分自身だったのである。

Expositio Evangelii secundum Lucam 10.86.3

3

Certe cum de homine negat, in Filium peccavit hominis, ut remitteretur ei, non in Spiritum sanctum. Tertio quoque interrogatus, ait: Nescio quid dicas, hoc est, sacrilegia vestra nescio.

PL 15, 1825A

確かに、人について否むとき、彼は人の子に対して罪を犯したのであり、それは赦されるためであって、聖なる霊に対してではない。第三にも問われて、彼は言う。「汝の言うことが何か私は知らない」。すなわち、諸君の冒瀆を私は知らない、ということである。