ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 15 › Expositio Evangelii secundum Lucam

Liber X, Caput CIII 第10巻 第CIII章

Ambrose of Milan · Expositio Evangelii secundum Lucam · PL 15, 1829B · 2 sectiones

Expositio Evangelii secundum Lucam 10.103.1

1

(Vers. 11.) Et indutum illum veste alba remisit. Non otiosum quod veste alba induitur ab Herode, immaculatae tribuens indicia passionis; quod agnus Dei sine macula, cum gloria peccata mundi susciperet.

PL 15, 1829B

(第11節)「そして白い衣を着せて彼を送り返した」。ヘロデによって白い衣を着せられたことは無意味ではない。それは汚れなき受難のしるしを与えるものであり、神の子羊が汚れなく、栄光とともに世の罪を引き受けようとしたからである。

Expositio Evangelii secundum Lucam 10.103.2

2

In typo etiam Herodis, atque Pilati, qui amici ex inimicis facti sunt per Jesum Christum plebis Israel populique gentilis figura servatur, quod per Domini passionem utriusque sit futura concordia: ita tamen ut pius populus nationum capiat verbum Dei, et ad populum Judaeorum fidei suae devotione transmittat; ut illi quoque gloria majestatis suae corpus vestiant Christi, quem ante despexerant.

PL 15, 1829C

またヘロデとピラトの予型においても——彼らはイエス・キリストによって敵から友となった——イスラエルの民と異邦の民の象りが保たれている。主の受難によって両者の和合が将来生ずるからである。ただし、諸民族の敬虔な民が神の言葉を受け取り、自らの信仰への献身によってそれをユダヤ人の民に伝えるのである。それは、彼らもまた、かつて見下していたキリストの体に、威光の栄光をもって衣を着せるためである。