Expositio Evangelii secundum Lucam 9.24.1
Unde bene secundum Matthaeum habes, quia Et saepe circumdedit (Matth. XXI, 33) , hoc est, divinae custodiae munitione vallavit; ne facile spiritalium pateret incursibus bestiarum. Et fodit in ea torcular (Ibid.) .
PL 15, 1799Bそれゆえ、マタイによれば、あなたは正しく読んでいる。「垣を巡らした」(マタイ21:33)〔底本は saepe「しばしば」。saepem「垣を」と読む〕。すなわち、神の守りの防備で囲んだのである。霊的な獣たちの襲撃に容易にさらされることのないためである。そして「その中に搾り場を掘った」(マタイ21:33)。
Expositio Evangelii secundum Lucam 9.24.2
Quomodo intelligimus quid sit torcular, nisi forte quia psalmi pro torcularibus inscribuntur (Psal. VIII, LXXX et LXXXIII) ; eo quod in his mysteria Dominicae passionis, modo musti sancto fervente Spiritu prophetarum redundantius aestuaverint?
PL 15, 1799C搾り場とは何であるかを、我々はどう理解するのか。おそらく、詩篇が「搾り場のために」と題されているからであろう(詩篇8、80、83)。これらの詩篇では、主の受難の奥義が、新しいぶどう酒のように、預言者たちのうちで聖なる霊が沸き立つにつれて、いっそう豊かに沸き返ったからである。
Expositio Evangelii secundum Lucam 9.24.3
Denique ebrii putabantur, quibus Spiritus sanctus inundabat (Act. II, 13) . Ergo et hic fodit torcular, in quod uvae rationabilis fructus interior spiritali infusione deflueret.
PL 15, 1799C実に、聖なる霊があふれるほど注がれた者たちは、酔っていると思われた(使徒言行録2:13)。したがって彼はここでも搾り場を掘った。そこへ、理にかなったブドウの内なる実が、霊の注ぎによって流れ落ちるためである。
Expositio Evangelii secundum Lucam 9.24.4
Aedificavit turrim (Matth. XXI, 33) , verticem scilicet Legis attollens: atque ita hanc vineam munitam, instructam, ornatam locavit Judaeis.
PL 15, 1799C「塔を建てた」(マタイ21:33)。すなわち律法の頂を高く掲げたのである。こうして、守りを固め、備えを整え、飾ったこのブドウ畑を、ユダヤ人たちに貸した。