Expositio Evangelii secundum Lucam 8.23.1
(Vers. 4.) Si septies conversus fuerit ad te, dimitte illi? Num veniae numerus praefinitur, an vero quia cum septimo die requieverit Deus ab omnibus operibus suis, post hebdomadam istius mundi quies nobis diuturna promittitur; ut quemadmodum mala istius mundi feriata cessabunt, ita etiam vindictae severitas conquiescat?
PL 15, 1771C(第4節)「もし七たび汝のもとに立ち返るなら、彼を赦せ」。赦しの数があらかじめ定められているのだろうか。それとも、神が七日目にそのすべての業から休んだので、この世の七日のあとに、永続する安息が我々に約束されている、ということなのだろうか。この世の悪が祝日のように止むように、報復の厳しさもまた静まるためである。
Expositio Evangelii secundum Lucam 8.23.2
Sabbatum autem non solum dierum, sed etiam mensium est; et ideo septimi mensis decima die sabbata sabbatorum (Levit. XXV, 9) : nec solum mensium, sed annorum quoque: neque annorum tantum, sed etiam generationum, postremo ipsius mundi, cujus typus est sabbatum magnum; sicut in Lege est hebdomada septima, post quam celebratur annus Jubilaeus.
PL 15, 1772A安息は、日だけでなく、月にもある。それゆえ、第七の月の十日に、安息の中の安息がある(レビ記25:9)〔底本は述語を欠く。sunt を補って読む〕。さらに月だけでなく年にもあり、年だけでなく世代にもあり、ついには世界そのものにある。その予型が大安息である。律法に、第七の週があり、その後にヨベルの年が祝われるのと同じである。
Expositio Evangelii secundum Lucam 8.23.3
Quod mysterium nobis Dominus voluit revelare, cum dicit: Non solum septies, sed etiam septuagies septies (Matth. XVIII, 22) .
PL 15, 1772Aこの奥義を、主は我々に明らかにしようとした。「七度だけでなく、七十の七倍までも」と言うときである(マタイ18:22)。
Expositio Evangelii secundum Lucam 8.23.4
Quia septima generatione, ut habes secundum Lucam (Luc. III, 37) , Enoch raptus est, ne malitia immutaret cor ejus (Sap. IV, 11) ; et in eo aculeus doloris quievit.
PL 15, 1772A七代目に、あなたがルカ〔の福音書〕に見るとおり(ルカ3:37)、エノクは取り去られた。悪が彼の心を変えることのないようにである(知恵の書4:11)。そして彼において、苦痛の刺は静まった。
Expositio Evangelii secundum Lucam 8.23.5
Septuagesima autem et septima generatione Dominus natus ex Maria, humani generis in se peccata suscipiens, remissionem tribuit omnium delictorum.
PL 15, 1772Bそして七十七代目に、主はマリアから生まれ、人類の罪を自らに引き受けて、すべての罪の赦しを与えた。