Expositio Evangelii secundum Lucam 5.90.1
Qui quidem mortuus in loculo, materialibus quatuor ad sepulcrum ferebatur elementis; sed spem resurgendi habebat; quia ferebatur in ligno.
PL 15, 1660Bこの死者は棺の中にあって、四つの物質的な元素によって墓へ運ばれていたが、復活の希望を持っていた。木の上で運ばれていたからである。
Expositio Evangelii secundum Lucam 5.90.2
Quod etsi nobis ante non proderat; tamen posteaquam Jesus id tetigit, proficere coepit ad vitam; ut esset indicio salutem populo per crucis patibulum refundendam.
PL 15, 1660Bこれは以前は我々の益にならなかった。しかしイエスがこれに触れてのち、命のために益をもたらし始めた。それは、救いが十字架の刑架を通して民に注ぎ返されるべきことの徴となるためである。
Expositio Evangelii secundum Lucam 5.90.3
Audito igitur Dei verbo, steterunt acerbi illius funeris portitores, qui corpus humanum lethali fluxu naturae materialis urgebant.
PL 15, 1660Bこうして神の言葉を聞くと、あの無情な葬送の担い手たちは立ち止まった。彼らは、物質的な本性の死をもたらす流れによって、人間の体を急き立てていたのである。
Expositio Evangelii secundum Lucam 5.90.4
Quid enim aliud, nisi quasi in quodam feretro, hoc est, supremi funeris instrumento jacemus exanimes, cum vel ignis immodicae cupiditatis exaestuat, vel frigidus humor exundat, vel pigra quadam corporis habitudine vigor hebetatur animorum, vel concreta noster spiritus labe, purae lucis vacuus mentem alit? Hi sunt nostri funeris portitores.
PL 15, 1660B我々が息絶えて横たわるのは、いわば柩台の上、すなわち最後の葬送の道具の上でなくて何であろうか。それは、過度の欲望の火が煮えたぎるとき、あるいは冷たい湿気があふれるとき、あるいは体の何か鈍い性向によって心の活力が鈍らされるとき、あるいは我々の霊が固まった汚れのために、清い光を欠いたまま精神を養うときである。これらが、我々の葬送の担い手である。