ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 15 › Expositio Evangelii secundum Lucam

Liber V, Caput CXII 第5巻 第CXII章

Ambrose of Milan · Expositio Evangelii secundum Lucam · PL 15, 1666D · 6 sectiones

Expositio Evangelii secundum Lucam 5.112.1

1

Cogentesque diripiunt illud (Ibid.) . Si repetamus Dominicum illud quod scriptum est, dicente Filio Dei: Regnum Dei intra vos est (Luc. XVII, 21) ; advertimus in nobis regnum coeleste solidari, cum Christus exploso mundani principis regno, fugatisque deliciis saecularibus, intra nostrorum secreta regnat animorum.

PL 15, 1666D

「そして、迫る者たちが、それを奪い取る」(マタイ11:12)。もし我々が、神の子が言ったとして書かれている、主のあの言葉、「神の国は汝らの内にある」(ルカ17:21)に立ち返るなら、我々は、天の国が我々のうちで堅固にされることに気づく。それは、キリストが、この世の支配者の国を追い払い、世俗の快楽を退けて、我々の心の奥所において統べ治めるときである。

Expositio Evangelii secundum Lucam 5.112.2

2

Vis igitur menti affertur humanae, quae diversis illecebris delinita laborem fugit, voluptatem expetit; cum vel metu supplicii coercita, vel praemio provocata, vincere ipsa se nititur: et tamquam exantlatis laboribus, palmam quae sibi plurimis adversantibus, subtrahebatur, contendit eripere.

PL 15, 1667A

こうして、人間の精神に力が加えられる。人間の精神は、さまざまな誘惑になだめすかされて労苦を避け、快楽を求めるが、刑罰への恐れに抑えられ、あるいは報いに促されて、自分自身に打ち勝とうと努めるとき、労苦をやり遂げたかのように、数多くの敵対するものによって自分から奪われていた勝利の棕櫚を、奪い取ろうと励むのである。

Expositio Evangelii secundum Lucam 5.112.3

3

Rapimus enim ex hoc mundo palmam salutis, et quasi excubantibus obsessos serpentibus fructus pervigili labore decerpimus; ita tamen ut non furtiva sublatio, sed direptio sit triumphalis. Est et aliud direptionis genus, quando aliis sublata diripimus.

PL 15, 1667A

というのも、我々は、この世から救いの棕櫚を奪い取り、見張りの蛇に取り囲まれた果実を、寝ずの労苦によってもぎ取るからである。ただしそれは、こっそりと取り去ることではなく、凱旋としての略奪である。略奪にはほかの種類もあり、それは、他人から奪われたものを我々が略奪するときである。

Expositio Evangelii secundum Lucam 5.112.4

4

Qui sint igitur raptores illi, non laboramus intelligere, cum de Benjamin lupi rapacis genere nos manare noverimus (Gen. XLIX, 27) .

PL 15, 1667A

それゆえ、あの略奪者たちが誰であるかを理解するのに、我々は苦労しない。我々が、ベニヤミンの、略奪する狼の血筋から流れ出たことを知っているからである(創世記49:27)。

Expositio Evangelii secundum Lucam 5.112.5

5

Praecesserat Joannes, ut justificaret populum Judaeorum: ipse Dominus venerat ad oves perditas domus Israel: apostolos destinaverat, ut fidem populi Judaeorum vel disputatione, vel signis, miraculisque fundarent: sed cum illi munera sibi oblata defugerent, publicani et peccatores in Deum credere, in fidem coire coeperunt.

PL 15, 1667A

ヨハネは先に立って、ユダヤ人の民を義とするために来ていた。主自身も、イスラエルの家の失われた羊のもとへ来ていた。使徒たちを遣わして、ユダヤ人の民の信仰を、議論によって、あるいはしるしと奇跡によって基礎づけさせようとしていた。しかし、彼らが自分たちに差し出された賜物を避けると、徴税人と罪人たちが、神を信じ、信仰に入り始めた。

Expositio Evangelii secundum Lucam 5.112.6

6

In his igitur apostolica praedicatione regnum coelorum cogitur, et fidelis populi aspiratione solidatur.

PL 15, 1667B

ゆえに、これらの者たちのうちに、使徒の宣教によって天の国は迫られ、信じる民の熱望によって堅固にされる。