ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 15 › Expositio Evangelii secundum Lucam

Liber X, Caput XXIV 第10巻 第XXIV章

Ambrose of Milan · Expositio Evangelii secundum Lucam · PL 15, 1810B · 5 sectiones

Expositio Evangelii secundum Lucam 10.24.1

1

Sed nec illae praegnantes condemnationis exsortes sunt, quae in bonorum actuum molimine constitutae, necdum aliquos suscepti operis dedere processus.

PL 15, 1810B

しかし、善い行いの企てのうちに据えられながら、引き受けた業の進展をまだ何も示していない身重の女たちも、断罪を免れてはいない。

Expositio Evangelii secundum Lucam 10.24.2

2

Sunt enim et quae de Dei timore concipiunt, quae dicunt: De timore tuo concepimus et parturivimus (Esai. XXVI, 18) .

PL 15, 1810B

実際、神への畏れから身ごもる女たちもいる。彼女たちは言う、「汝への畏れから、我々は身ごもり、産みの苦しみをした」(イザヤ26:18)。

Expositio Evangelii secundum Lucam 10.24.3

3

Sed non omnes pariunt, non omnes perfecti, non omnes possunt dicere: Peperimus spiritum salutis in terra: non omnes Mariae, quae de Spiritu sancto Christum concipiant, Verbum pariant.

PL 15, 1810B

しかし、すべての者が産むわけではなく、すべての者が完全なのでもなく、すべての者が「我々は地に救いの霊を産んだ」と言えるわけでもない。すべての者がマリアなのではない。マリアたちは聖なる霊からキリストを身ごもり、言葉を産む。

Expositio Evangelii secundum Lucam 10.24.4

4

Sunt enim quae abortivum excludant Verbum, antequam pariant: sunt quae in utero Christum habeant, sed eum nondum formaverunt, quibus dicitur: Filioli mei, quos iterum parturio, donec formetur Christus in vobis (Galat. IV, 19) .

PL 15, 1810B

実際、産む前に、言葉を流産して出してしまう女たちがいる。胎にキリストを宿しながら、まだ彼を形づくっていない女たちもいる。彼女たちには、こう言われる。「私の幼子たちよ、キリストが汝らのうちに形づくられるまで、私は汝らをふたたび産みの苦しみで産む」(ガラテヤ4:19)。

Expositio Evangelii secundum Lucam 10.24.5

5

Ergo qui adhuc in utero sunt, parturiuntur quasi imperfecti: jam illi perfectiores, quibus dicitur: Ego vos per Evangelium genui (I Cor. IV, 15) .

PL 15, 1810C

ゆえに、なお胎内にいる者たちは、未完成の者として産みの苦しみのうちに産まれる。すでにより完全な者たちには、こう言われる。「私は福音によって汝らを生んだ」(一コリント4:15)。