Expositio Evangelii secundum Lucam 9.4.1
Nunc consideremus qui fuerint illi, qui errore detecto, de paradiso ejecti, in castello sunt religati. Et vides quemadmodum quos mors expulerat, vita revocaverit (Matth. XXI, 2) .
PL 15, 1794C今、誤りが暴かれて楽園から追い出され、村に再びつながれた者たちが、どのような者であったかを考えてみよう。そして、死が追い出した者たちを、生命が呼び戻したのを、あなたは見る(マタイ21:2)。
Expositio Evangelii secundum Lucam 9.4.2
Et ideo secundum Matthaeum et asinam et pullum legimus; ut quia in duobus hominibus uterque fuerat sexus expulsus, in duobus animalibus sexus uterque revocetur.
PL 15, 1794Cそれゆえ、マタイによる福音書では、雌驢馬と子驢馬の両方を我々は読む。二人の人間において、男女両性が追い出されたのだから、二頭の動物において、男女両性が呼び戻されるためである。
Expositio Evangelii secundum Lucam 9.4.3
Ergo illic in asina matre quasi Evam figuravit erroris: hic autem in pullo generalitatem populi gentilis expressit; et ideo in pullo sedetur asinae.
PL 15, 1794Cそれゆえ、そこでは、母である雌驢馬において、いわば誤りのエバを象り、ここでは、子驢馬において、異邦人の民の全体を表した。それゆえ、人は雌驢馬の子に座るのである。