Expositio Evangelii secundum Lucam 1.2.1
Et aliud quidem fertur Evangelium, quod duodecim scripsisse dicuntur. Ausus est etiam Basilides Evangelium scribere, quod dicitur secundum Basilidem. Fertur etiam aliud Evangelium, quod scribitur secundum Thomam. Novi aliud scriptum secundum Matthiam.
PL 15, 1533Bまた、十二人が書いたと言われる別の福音書も伝えられている。バシレイデスもあえて福音書を書き、それはバシレイデスによる福音書と呼ばれる。トマスによると記される別の福音書も伝えられている。私は、マティアによる別の書物を知っている。
Expositio Evangelii secundum Lucam 1.2.2
Legimus aliqua (Dist. 37, cap. Legimus aliqua) , ne legantur: legimus, ne ignoremus: legimus non ut teneamus, sed ut repudiemus, et ut sciamus qualia sint in quibus magnifici isti cor exaltant suum.
PL 15, 1533B我々は、読まれないようにするために、いくつかのものを読む(『教令集』第1部第37区分「Legimus aliqua」法文)〔グラティアヌス『教令集』の箇所を示す引照で、ミーニュが本文に刷ったまま写す〕。我々は知らずにいないために読む。保持するためではなく退けるために、また、あの尊大な者たちが心を高ぶらせているものがどのようなものかを知るために読むのである。
Expositio Evangelii secundum Lucam 1.2.3
Sed Ecclesia, cum quatuor Evangelii libros habeat, per universum mundum Evangelistis redundat: haereses, cum multa habeant, unum non habent. Multi enim conati, sed Dei gratia destituti sunt.
PL 15, 1533Bしかし教会は、四つの福音書を持っているので、全世界において福音書記者たちであふれている。異端は、多くを持ちながら、一つを持たない。多くの者が試みたが、神の恩寵に見放されたのである。
Expositio Evangelii secundum Lucam 1.2.4
Plerique etiam ex quatuor Evangelii libris in unum ea quae venenatis putaverunt assertionibus convenientia, referserunt.
PL 15, 1534Aまた多くの者が、四つの福音書から、自分たちの毒に満ちた主張に合致すると考えたものを一つのものに詰め込んだ。
Expositio Evangelii secundum Lucam 1.2.5
Ita Ecclesia quae unum Evangelium habet, unum Deum docet: illi autem qui alium Deum veteris Testamenti, alium novi asserunt, ex multis Evangeliis non unum Deum, sed plures fecerunt.
PL 15, 1534Aこうして、一つの福音書を持つ教会は一つの神を教えるが、旧約の神は別、新約の神は別と主張する者たちは、多くの福音書から、一つの神ではなく、複数の神をつくった。