ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 15 › Expositio Evangelii secundum Lucam

Liber IV, Caput XLIX 第4巻 第XLIX章

Ambrose of Milan · Expositio Evangelii secundum Lucam · PL 15, 1626C · 6 sectiones

Expositio Evangelii secundum Lucam 4.49.1

1

(Vers. 27.) Et multi leprosi erant in Judaea temporibus Elisaei prophetae: et nemo eorum mundatus est, nisi Naaman Syrus.

PL 15, 1626C

(第27節)「またエリシャ預言者の時代に、ユダヤには多くの重い皮膚病の者がいた。だが、彼らの誰も清められず、シリア人ナアマンだけが清められた」。

Expositio Evangelii secundum Lucam 4.49.2

2

Evidenter hic sermo nos Domini salutaris informat, et ad studium venerandae divinitatis hortatur, quod nemo sanatus ostenditur, et maculosi morbo corporis absolutus, nisi qui religioso officio studuit sanitati.

PL 15, 1626C

ここで、救いをもたらす主の言葉は、明らかに我々を教え、崇めるべき神性への熱意へと促す。体の病で斑になった者のうち、癒されたと示され、解き放たれたのは、敬虔な務めをもって健やかさを熱心に求めた者だけだからである。

Expositio Evangelii secundum Lucam 4.49.3

3

Non enim dormientibus divina beneficia, sed observantibus deferuntur. Et bene apto comparationis exemplo arrogantia civium retunditur invidorum, Dominicumque factum Scripturis docetur veteribus convenire, quod in libris quoque Regnorum legimus gentilem virum Naaman prophetico oraculo leprae maculis absolutum, cum plurimos Judaeorum lepra corporis pariter et mentis absumeret (IV Reg. V, 14) .

PL 15, 1626D

神の賜物は、眠る者にではなく、気を配る者に授けられるからである。また、適切な比較の例によって、妬む市民たちの傲慢が挫かれ、主の行いが古い聖書と合致することが教えられる。我々は『列王記』の書にも、異邦人ナアマンが預言者の託宣によって、重い皮膚病の斑から解かれたことを読む。そのとき、ユダヤ人の非常に多くが、体と同時に精神の重い皮膚病に蝕まれていたのである(列王記四5:14)。

Expositio Evangelii secundum Lucam 4.49.4

4

Siquidem quatuor illos qui cogente fame, in castra regis Syriae primi tetenderunt, tradit historia fuisse leprosos (IV Reg. VII, 3) .

PL 15, 1627A

実に、飢えに迫られて、シリアの王の陣営に最初に向かったあの四人は、重い皮膚病の者であったと、歴史は伝える(列王記四7:3)。

Expositio Evangelii secundum Lucam 4.49.5

5

Cur igitur non curabat fratres, non curabat cives, non sanabat propheta consortes; cum sanaret alienos, sanaret eos qui observantiam Legis, et religionis consortium non habebant: nisi quia voluntatis est medicina, non gentis; et divinum munus votis eligitur, non naturae jure defertur?

PL 15, 1627A

ではなぜ、預言者は兄弟たちを癒さず、市民たちを癒さず、仲間を癒さなかったのか。他人を、律法の遵守と宗教の共同体を持たぬ者たちを癒しながら。それは、癒しは意志に属し、民に属さないからであり、神の賜物は願いによって選ばれ、生まれの権利によっては授けられないからではないか。

Expositio Evangelii secundum Lucam 4.49.6

6

Disce, Christiane, rogare quod cupias impetrare: fastidiosos viros coelestium profectus munerum non sequuntur.

PL 15, 1627A

キリスト教徒よ、得ようと望むものを願うことを学べ。気難しい人々には、天の賜物の進展はついてこない。