Expositio Evangelii secundum Lucam 10.31.1
Ergo et nos, ne quasi imperfectorum parentes operum aut judicii dies, aut mortis inveniat, parvulos nostros ablactare properemus. Ablactatus Isaac non fuit somno matris obnoxius; et ideo epulum magnum exhibuit Abraham, quando ablactavit filium (Gen. XXI, 8) .
PL 15, 1811Cゆえに我々もまた、未完成の業の親としての我々を、審判の日あるいは死が見いだすことのないよう、我々の幼子たちを乳離れさせることを急ごう。乳離れしたイサクは、母の眠りにさらされることがなかった。それゆえアブラハムは、息子を乳離れさせたとき、盛大な宴を催した(創世記21:8)。
Expositio Evangelii secundum Lucam 10.31.2
Ablactatus David retributionem animae suae sperat (Psal. CXXX, 2) ; non enim ut Corinthius in primordio fidei, escae adhuc invalidus fortiori, lacte potatur: sed jam pane solido firmatus in plenitudinem perfectae aetatis adoleverat (I Cor. III, 2) . Ergo non satis est cura generandi, nisi suppetat efficacia nutriendi.
PL 15, 1811D乳離れしたダビデは、自分の魂への報いを望む(詩篇130:2)。彼は、信仰の初めにいたコリントの人のように、まだ強い食物には弱くて乳を飲まされるのではなく、すでに固いパンによって強められ、完全な年齢の充満へと成長していたからである(一コリント3:2)。ゆえに、産もうとする配慮だけでは足りない。養う力が備わっていなければならない。