Expositio Evangelii secundum Lucam 2.48.1
Sed tamen qui sunt isti Magi, nisi qui, ut historia quaedam docet, a Balaam genus ducunt, a quo prophetatum est: Orietur stella ex Jacob? Isti ergo sunt non minus fidei, quam successionis haeredes.
PL 15, 1570Aそれにしても、この博士たちは何者か。ある歴史書が教えるように、「ヤコブから星が昇る」と預言したバラムの血筋を引く者たちでなくて何であろう。それゆえ彼らは、信仰の相続人であるに劣らず、血統の相続人である。
Expositio Evangelii secundum Lucam 2.48.2
Ille stellam vidit in spiritu, isti viderunt oculis, et crediderunt. Viderunt novam stellam, quae non erat visa a creatura mundi.
PL 15, 1570Aバラムは星を霊において見たが、この者たちは目で見て、信じた。彼らは、世の創造以来見られたことのなかった、新しい星を見た。
Expositio Evangelii secundum Lucam 2.48.3
Viderunt novam creaturam, et non solum in terra, sed etiam in coelo gratiam novi hominis requirebant, secundum quod Moyses prophetice posuit, quia Orietur stella ex Jacob, et exsurget homo ex Israel.
PL 15, 1570A彼らは新しい被造物を見て、地上においてだけでなく天においても、新しい人の恩寵を求めた。モーセが預言的に述べたとおり、「ヤコブから星が昇り、イスラエルから人が起こる」からである。
Expositio Evangelii secundum Lucam 2.48.4
Et cognoverunt hanc esse stellam, quae hominem Deumque significat. Adoraverunt parvulum: utique non adorassent, si parvulum tantummodo credidissent. Magus ergo intelligit suas cessare artes, tu non intelligis tua dona venisse?
PL 15, 1570Bそして彼らは、これが人であり神であることを示す星だと知った。幼子を礼拝した。幼子にすぎぬと信じていたなら、礼拝はしなかったであろう。それゆえ博士は、自分の技が終わることを悟る。汝は、汝に与えられる賜物が来たことを悟らないのか。
Expositio Evangelii secundum Lucam 2.48.5
Ille fatetur alienum, tu non agnoscis promissum? Ille contra se credit, tu pro te non putas esse credendum?.
PL 15, 1570B彼は他人のものを告白し、汝は約束されたものを認めないのか。彼は自分に不利に信じ、汝は自分のために信じるべきだと思わないのか。