ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 15 › Expositio Evangelii secundum Lucam

Liber I, Caput III 第1巻 第III章

Ambrose of Milan · Expositio Evangelii secundum Lucam · PL 15, 1534A · 4 sectiones

Expositio Evangelii secundum Lucam 1.3.1

1

Quoniam multi, inquit, conati sunt. Conati utique illi sunt, qui implere nequiverunt. Ergo multos coepisse, nec implevisse, etiam sanctus Lucas testimonio locupletiore testatur, dicens plurimos esse conatos.

PL 15, 1534A

「というのも、多くの者が試みた」と彼は言う。試みた者とは、まさに成し遂げ得なかった者たちである。それゆえ、多くの者が着手しながら成し遂げなかったことを、聖ルカもまた、より確かな証言によって証し、きわめて多くの者が試みたと言う。

Expositio Evangelii secundum Lucam 1.3.2

2

Qui enim conatus est ordinare, suo labore conatus est, nec implevit. Sine conatu sunt enim donationes et gratia Dei, quae ubi se infuderit, rigare consuevit; ut non egeat, sed redundet scriptoris ingenium.

PL 15, 1534A

整えようと試みた者は、自分の労苦によって試みたのであり、成し遂げなかった。神の贈り物と恩寵は試みなしにあるからである。恩寵は、注がれるところを潤すのが常であり、それによって書く者の才は乏しくならず、あふれるのである。

Expositio Evangelii secundum Lucam 1.3.3

3

Non conatus est Matthaeus, non conatus est Marcus, non conatus est Joannes, non conatus est Lucas: sed divino Spiritu ubertatem dictorum rerumque omnium ministrante, sine ullo molimine coepta complerunt.

PL 15, 1534B

マタイは試みなかった。マルコは試みなかった。ヨハネは試みなかった。ルカは試みなかった。神的な霊が、語られた事と一切の事の豊かさを供したので、いかなる骨折りもなく、始めたことを成し遂げたのである。

Expositio Evangelii secundum Lucam 1.3.4

4

Et ideo dicit: Quoniam multi conati sunt ordinare narrationem rerum, quae in nobis, completae sunt, vel quae in nobis redundant.

PL 15, 1534B

それゆえ彼は言う。「というのも、多くの者が、我々のうちに成就された事柄の叙述を整えようと試みた」。あるいは「我々のうちにあふれる事柄の」である。