Expositio Evangelii secundum Lucam 6.99.1
Quae autem sunt portae mortis, hoc est, portae inferi, nisi singula quaeque peccata? Si fornicatus fueris, portas mortis ingressus es. Si fidem laeseris, portas inferi penetrasti.
PL 15, 1694Dでは、死の門、すなわち冥界の門とは、一つひとつの罪のほかに何であろうか。あなたが淫行を犯したなら、死の門に入ったのである。信仰を損なったなら、冥界の門を突き抜けたのである。
Expositio Evangelii secundum Lucam 6.99.2
Si peccatum mortale commiseris, portas mortis intrasti: sed potens est Deus, qui exaltet te de portis mortis; ut annunties omnes laudes ejus in portis filiae Sion.
PL 15, 1694D致死の罪を犯したなら、死の門に入ったのである。しかし神は、あなたを死の門から引き上げることができる。それは、あなたがシオンの娘の門で、神のすべての讃美を告げ知らせるためである。
Expositio Evangelii secundum Lucam 6.99.3
Portae autem Ecclesiae portae castitatis sunt, portae justitiae, quas justus intrare consuevit dicens: Aperite mihi portas justitiae, et ingressus in eas confitebor Domino (Psal. CXVII, 19) . Sed ut porta mortis, porta inferi: ita et porta justitiae, Dei porta est.
PL 15, 1694D他方、教会の門は貞潔の門、正義の門であり、義人はそこに入るのを常として言う。「正義の門を私に開け。私はそこに入って、主を告白しよう」(詩篇117:19)。だが、死の門が冥界の門であるように、正義の門は神の門である。
Expositio Evangelii secundum Lucam 6.99.4
Haec enim porta Domini, justi intrabunt per eam (Ibid., 20) . Et ideo fuge pertinaciam delictorum, ne portae tibi possint inferi praevalere; si enim dominatum fuerit peccatum in te, mortis porta praevalebit.
PL 15, 1695A「これは主の門、義人はこれを通って入る」(詩篇117:20)。それゆえ、罪の頑迷を避けよ。冥界の門があなたに打ち勝つことのないように。罪があなたを支配するなら、死の門が打ち勝つからである。
Expositio Evangelii secundum Lucam 6.99.5
Fuge ergo contentiones, dissensiones, strepitus, tumultusque discordiae; ne portas mortis ingressus incurras. Dominus enim Jesus Christus praedicari se primo noluit, ne ullus strepitus nasceretur. Increpat discipulos suos, ne cui haec dicerent, quod
PL 15, 1695Aそれゆえ、争い、分裂、騒ぎ、不和の混乱を避けよ。死の門に入って落ち込むことのないように。主イエス・キリストは、初めは自らが宣べ伝えられることを望まなかった。いかなる騒ぎも生じないようにである。キリストは弟子たちを叱り、誰にもこれを言わないようにさせた。すなわち〔文は次の段落の頭に掲げられた聖句(第22節)へ続く〕