Expositio Evangelii secundum Lucam 2.53.1
(Vers. 15, 16.) Transeamus usque Bethlehem, et videamus hoc Verbum quod factum est, sicut Dominus ostendit nobis. Et venerunt festinantes. Vides festinare pastores; nemo enim cum desidia Christum requirit.
PL 15, 1571C(第15–16節)「ベツレヘムまで行って、主が我々に示した、成ったこの言葉を見よう」。「そして彼らは急いで来た」。あなたは牧者たちが急ぐのを見る。怠惰のうちにキリストを求める者はいないからである。
Expositio Evangelii secundum Lucam 2.53.2
Vides pastores angelo credidisse: et tu Patri, Filio, Spiritui sancto, angelis, prophetis, et apostolis crede. Vide quam signate Scriptura singulorum libret momenta verborum: Festinant, inquit, Verbum videre.
PL 15, 1571Cあなたは牧者たちが天使を信じたのを見る。あなたもまた、父、子、聖なる霊、天使たち、預言者たち、使徒たちを信じよ。聖書がいかに厳密に、一つひとつの言葉の重みを量っているかを見よ。「彼らは、言葉を見るために急ぐ」と言う。
Expositio Evangelii secundum Lucam 2.53.3
Etenim cum caro Domini videtur, Verbum videtur, quod est Filius. Non mediocre fidei tibi hoc videatur exemplum, non vilis persona pastorum. Certe quo vilior ad prudentiam, eo pretiosior ad fidem.
PL 15, 1571C実に、主の肉が見られるとき、言葉が見られる。この言葉こそ子である。これを、あなたは取るに足りない信仰の手本と見てはならず、牧者たちという人々を卑しいと見てもならない。確かに、思慮に関して卑しいほど、信仰に関しては貴い。
Expositio Evangelii secundum Lucam 2.53.4
Non gymnasia choris referta sapientum, sed plebem Dominus simplicem requisivit, quae phalerare audita, et fucare nesciret. Simplicitas enim quaeritur, non ambitio desideratur.
PL 15, 1572A主が求めたのは、賢者たちの群れで満ちた学堂ではなく、聞いたことを飾り立てたり粉飾したりすることを知らない、素朴な民であった。求められるのは素朴であり、野心は望まれないからである。
Expositio Evangelii secundum Lucam 2.53.5
Nec contemnenda putes quasi vilia verba prophetarum: a pastoribus etiam Maria fidem colligit: a pastoribus populus ad Dei reverentiam congregatur; mirati enim sunt de iis, quae dicebantur a pastoribus ad ipsos.
PL 15, 1572A預言者たちの言葉を、卑しいものとして軽んじてはならない〔ミーニュの脚注は、写本の一つ(Reg.)とローマ版は「牧者たちの言葉」と読むが、アンブロシウスはここで牧者たち自身をはっきり預言者と呼んでいるので改める必要はない、とする。底本のまま訳した〕。マリアさえ牧者たちから信仰を集める。民は牧者たちによって神への畏敬へと集められる。「牧者たちによって彼らに語られたことについて、彼らは驚いた」からである。