Expositio Evangelii secundum Lucam 2.56.1
Sistitur autem in Hierusalem. Quid sit autem in Hierusalem sisti Domino, dicerem; nisi in Esaiae commentis ante dixissem. Circumcisus enim vitiis, Dominico dignus judicabatur obtutu; quia Oculi Domini super justos (Psal. XXXIII, 16) .
PL 15, 1572Bしかし彼はエルサレムで〔主に〕差し出される。エルサレムで主に差し出されるとはどういうことか、イザヤ注解のなかで先に述べていなければ、私は述べるところである。悪徳から割礼を受けた者は、主の眼差しに値すると判断された。「主の目は義人たちの上にある」からである(詩篇33:16)。
Expositio Evangelii secundum Lucam 2.56.2
Vides omnem legis veteris seriem fuisse typum futuri; nam et circumcisio purgationem significat delictorum.
PL 15, 1572Cあなたは、古い律法の全体の連なりが、来るべきものの予型であったことを見る。割礼もまた、罪の清めを意味するからである。
Expositio Evangelii secundum Lucam 2.56.3
Sed quoniam prona quadam cupiditate peccandi humanae carnis et mentis fragilitas inextricabilibus vitiis implicatur, eo per octavum circumcisionis diem culpae totius futura purgatio resurrectionis praefigurabatur aetate; hoc est enim illud: Quia omne masculinum adaperiens vulvam, sanctum Domino vocabitur (Exod. XIII, 2) ; verbis enim Legis promittebatur Virginis partus.
PL 15, 1572Cところが、人の肉と精神のもろさは、罪を犯したがるある傾きのために、解きがたい悪徳に絡め取られる。そのため、割礼の八日目によって、咎全体の将来の清めが、復活の時代において予型されていたのである。次の言葉がそれである。「胎を開くすべての男子は、主に聖なる者と呼ばれる」(出エジプト記13:2)。律法の言葉によって、おとめの出産が約束されていたからである。
Expositio Evangelii secundum Lucam 2.56.4
Et vere sanctus, quia immaculatus. Denique ipsum esse qui Lege signetur, in eumdem modum ab Angelo repetita verba declarant: Quia quod nascetur, inquit, sanctum, vocabitur Filius Dei (Luc. I, 35) .
PL 15, 1572Cそして彼はまことに聖である。汚れがないからである。実に、律法によって徴づけられているのが彼自身であることは、天使によって同じ言葉で繰り返されて明らかにされている。「生まれる者は聖なるものであり、神の子と呼ばれる」(ルカ1:35)。
Expositio Evangelii secundum Lucam 2.56.5
Non enim virilis coitus vulvae virginalis secreta reseravit: sed immaculatum semen inviolabili utero Spiritus sanctus infudit: solus enim per omnia ex natis de femina sanctus Dominus Jesus, qui terrenae contagia corruptelae immaculati partus novitate non senserit, et coelesti majestate depulerit.
PL 15, 1572C男との交わりがおとめの胎の秘密を開いたのではなく、聖なる霊が、汚れなき種を、侵されない胎に注いだからである。女から生まれた者のうちで、すべての点で聖であるのは、主イエスただ一人である。彼は、汚れなき出産の新しさによって、地上の腐敗の汚染を感じることがなく、天の威光によってそれを退けた。