Expositio Evangelii secundum Lucam 3.6.1
Cur autem sanctus Matthaeus ab Abraham generationem enumerare coeperit Christi, sanctus vero Lucas a Christo usque ad Deum perduxerit, explanandum videtur.
PL 15, 1591Bところで、聖マタイがキリストの系図をアブラハムから数え始め、聖ルカがキリストから神にまで導いた理由は、解き明かされるべきと思われる。
Expositio Evangelii secundum Lucam 3.6.2
Sed prius cur sanctus Matthaeus cum ab Abraham coeperit generationis ordinem, non ita posuerit: Liber generationis Abrahae, sed, Liber generationis Jesu Christi filii David, filii Abraham (Matth. I, 1) .
PL 15, 1591Bだがまず、聖マタイは系図の順序をアブラハムから始めたのに、なぜ「アブラハムの系図の書」とは記さず、「ダビデの子、アブラハムの子、イエス・キリストの系図の書」と記したのかを〔明らかにせねばならない〕(マタイ1:1)。
Expositio Evangelii secundum Lucam 3.6.3
Et cur hos duos potissimum nominaverit, nequaquam praetereundum puto. Non enim otiose fidelissimi auctores generis eliguntur; ut intelligamus quod in ipsa generatione carnis, spiritalis magis successio requiratur. Duo sunt enim isti viri in quos manaverunt promissa divina.
PL 15, 1591Cまたなぜこの二人をとりわけ挙げたのかも、決して見過ごすべきでないと私は考える。実に、最も忠実な始祖たちが選ばれるのは理由なしではない。肉の誕生そのものにおいて、むしろ霊的な継承が求められていることを我々が理解するためである。この二人は、神の約束が流れ込んだ人々だからである。