ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 15 › Expositio Evangelii secundum Lucam

Liber I, Caput XLIII 第1巻 第XLIII章

Ambrose of Milan · Expositio Evangelii secundum Lucam · PL 15, 1550C · 6 sectiones

Expositio Evangelii secundum Lucam 1.43.1

1

(Vers. 24, 25.) Post hos autem dies concepit Elizabeth uxor ejus, et occultabat se mensibus quinque dicens: Quid mihi sic fecit Dominus in diebus, quibus respexit auferre opprobrium meum inter homines?

PL 15, 1550C

(第24、25節)「それらの日々ののち、その妻エリサベトは身ごもり、五か月の間身を隠して言った、主は、人々の中で私の恥辱を取り除こうと目を留めた日々に、私に何をこのようにしたのだろう」。

Expositio Evangelii secundum Lucam 1.43.2

2

Magna sanctis cura est verecundiae, ut plerumque in ipsis pudor votis sit; sicut hoc loco advertimus sanctam Elizabeth, quae utique filios habere cupiebat, occultantem se mensibus quinque. Quae causa occultationis, nisi pudoris?

PL 15, 1550D

慎みへの配慮は聖なる者たちにおいて大きく、しばしば彼らにあっては、羞恥が願いに伴っている〔votis sit の読みは定かでない。「願いに伴う」と取った〕。この箇所で我々が聖エリサベトに見るとおりである。彼女は確かに子を持つことを望んでいたのに、五か月身を隠している。身を隠した理由は、羞恥でなくて何であろうか。

Expositio Evangelii secundum Lucam 1.43.3

3

Est enim unicuique officio praescripta aetas: et quod tempore decet, tempore non decet; aevique mutatio, facti uniuscujusque mutat saepe naturam.

PL 15, 1551A

それぞれの務めには、定められた年齢があるからである。時に適うことは、別の時には適わない。年齢の変化は、一つ一つの行いの性質をしばしば変える。

Expositio Evangelii secundum Lucam 1.43.4

4

Sunt etiam ipsi quaedam tempora praescripta conjugio, quando dare operam liberis sit decorum: dum anni vigent, dum suscipiendorum liberorum spes est; dum generandi usus est in exemplo, copulae quoque usus in studio est: at vero ubi matura aevi senectus successerit, et aetas regendis liberis habilior quam creandis, pudor est legitimi licet coitus indicia gestare, et gravari alienae aetatis onere, et tumescere alvum non sui temporis fructu.

PL 15, 1551A

婚姻にも、定められたいくつかの時期がある。そのときには、子をもうけることに励むのが似つかわしい。すなわち、年が盛んである間、子を授かる望みがある間、生殖の営みが〔なお〕範とされている〔in exemplo の読みは定かでない。このように取った〕間は、交わりの営みもまた熱意のうちにある。しかし、円熟した老年が訪れ、年齢が、子をもうけるよりも子を導くことに適するようになると、たとえ正当な交わりであっても、そのしるしを身に帯びること、他の年齢の荷に身を重くすること、自分の時のものでない実りによって腹が膨れることは、恥ずべきことである。

Expositio Evangelii secundum Lucam 1.43.5

5

Senes enim ab ipsa concluduntur aetate, et justo intemperantiae pudore revocantur facere opera nuptiarum. Adolescentes ipsi plerumque filiorum vota praetendunt, et excusandum arbitrantur aetatis calorem, generationis affectu.

PL 15, 1551A

老人は、まさにその年齢によって締め出され、不節制への当然の羞恥によって、婚姻の営みをなすことから呼び戻される。若者自身は、しばしば子らへの願いを口実に掲げ、年齢の熱は、子をなそうとする情によって弁解されるべきだと考える。

Expositio Evangelii secundum Lucam 1.43.6

6

Quanto magis senibus agere turpe est, quod adolescentibus pudor est confiteri? Quinetiam ipsi juvenes, sobria timore divino corda qui temperant, suscepta plerumque sobole, renuntiant operibus juventutis.

PL 15, 1551B

若者が告白するのも恥ずかしいことを行うのは、老人にとって、どれほどいっそう恥ずべきことか。それどころか、神への畏れによって節度ある心を整える若者たちは、しばしば子をもうけると、若さの営みを捨てる。