Expositio Evangelii secundum Lucam 6.45.1
Ut pote qui a diluvio usque ad adventum Domini vexabatur, furore dementi rumpens vincula naturae.
PL 15, 1680Aというのも、彼は洪水から主の到来まで苦しめられ、狂った怒りによって本性の絆を断ち切っていたからである。
Expositio Evangelii secundum Lucam 6.45.2
Nec immerito etiam sanctus Matthaeus in monumentis illos habitasse significavit (Matth. VIII, 28) , siquidem talium animae in quibusdam habitare videntur tumulis sepulcrorum?
PL 15, 1680A聖マタイが、彼らが墓場に住んでいたと示した(マタイ8:28)のも当然ではないか。そのような者たちの魂は、墓の塚のあるものに住むと見られるからである。
Expositio Evangelii secundum Lucam 6.45.3
Quid enim aliud sunt corpora perfidorum, nisi quaedam defunctorum sepulcra, in quibus Dei verba non habitant? Agebatur ergo in loca deserta, spiritalium scilicet infecunda virtutum; profugus a Lege, discretus a prophetis, remotus a gratia.
PL 15, 1680A不信の者たちの体は、神の言葉が住まない、いわば死者の墓でなくて何であろうか。それゆえ彼は人気のない場所へ駆り立てられた。すなわち、霊的な徳に実りのない所へである。律法から逃れ、預言者たちから切り離され、恩寵から遠ざけられていた。