ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 15 › Expositio Evangelii secundum Lucam

Liber II, Caput LXXXVIII 第2巻 第LXXXVIII章

Ambrose of Milan · Expositio Evangelii secundum Lucam · PL 15, 1585B · 4 sectiones

Expositio Evangelii secundum Lucam 2.88.1

1

Ecce mulier omnium mater, ecce domus spiritalis, ecce civitas quae vivet in aeternum; quia mori nescit. Ipsa enim est civitas Hierusalem, quae nunc videtur in terris, sed rapietur supra Eliam; Elias enim unus fuit.

PL 15, 1585B

見よ、すべての者の母なる女、見よ、霊の家、見よ、永遠に生きる町。死ぬことを知らないからである。これこそエルサレムの町であり、今は地上に見えているが、エリヤにまさって引き上げられる。エリヤは一人であったからである。

Expositio Evangelii secundum Lucam 2.88.2

2

Transferetur super Enoch, cujus mors non invenitur. Ille enim raptus est, ne malitia mutaretur cor ejus: haec autem diligitur a Christo quasi sponsa gloriosa, sancta, immaculata, sine ruga. Et quanto melius totum corpus assumitur, quam unus assumptus est?

PL 15, 1585B

エノクにまさって移される。その死は見いだされない。彼は、悪意がその心を変えることのないように引き上げられたのであり、これに対しこの町は、栄光に満ち、聖く、傷なく、しわのない花嫁のようにキリストに愛される。ひとりが取り上げられたよりも、体全体が取り上げられるほうが、どれほど優れていることか。

Expositio Evangelii secundum Lucam 2.88.3

3

Haec enim est spes Ecclesiae. Rapietur profecto, assumetur, transferetur ad coelum. Ecce curru igneo raptus est Elias: rapietur et Ecclesia. Non mihi credis?

PL 15, 1585C

これこそ教会の希望である。確かに引き上げられ、取り上げられ、天へ移されるであろう。見よ、火の戦車でエリヤは引き上げられた。教会も引き上げられるであろう。あなたは私を信じないのか。

Expositio Evangelii secundum Lucam 2.88.4

4

Crede vel Paulo, in quo Christus locutus est: Rapiemur, inquit, in nubibus obviam Christo in aera, et ita semper cum Domino erimus (I Thes. IV, 16) .

PL 15, 1585C

せめてパウロを信じよ。彼においてキリストは語った。「我々は雲の中に引き上げられて空中でキリストに会い、こうして常に主とともにいるであろう」と彼は言う(一テサロニケ4:16)。