Expositio Evangelii secundum Lucam 8.61.1
Nunc distantiam intende verborum. Ubi ad se infantes accedere jubet, ut eos vel praedicatione, vel manuum impositione benediceret, pueros appellat: ubi praecipit non scandalizandos (Matth. XVIII, 6) , pusillos vocat; non enim scandalizantur qui tanguntur a Christo, non labuntur qui Christo propinquant: sed labuntur illi quos pusillos non aetatis exiguitas, sed virtutis pusillitas fecit.
PL 15, 1783Cさて、言葉の違いに注意せよ。幼子たちを自分のもとに来させ、宣教か手を置くことかで祝福しようとするとき、主は彼らを「子ども」と呼んでいる。つまずかせてはならないと命じるときには(マタイ18:6)、「小さな者」と呼ぶ。キリストに触れられる者はつまずかず、キリストに近づく者は滑り落ちないからである。滑り落ちるのは、年齢の幼さではなく、徳の小ささによって小さな者とされた者たちである。
Expositio Evangelii secundum Lucam 8.61.2
Simul etiam docet infirmos non esse tentandos; ne in nos eorum delicta vertantur, quorum preces ad Dominum, et si ipsi virtutum meritis infirmi sint, angelorum tamen patrociniis evehuntur.
PL 15, 1783D同時にまた、弱い者を試みてはならないことを教える。彼らの罪が我々に降りかかることのないように。彼らの祈りは、たとえ彼ら自身が徳の功績において弱くとも、天使たちの庇護によって主のもとへ運ばれるからである。
Expositio Evangelii secundum Lucam 8.61.3
Nemo ergo irrideat pauperem, quia exacerbat illum qui fecit eum: nemo tentet invalidum, ne angelos laedat: nemo praecipitet infirmum, ne solvat beneficium Redemptoris. (Prov. XII, 5) .
PL 15, 1783Dそれゆえ、誰も貧しい者を嘲笑してはならない。その者を造った神を怒らせるからである。誰も力の弱い者を試みてはならない。天使たちを傷つけないために。誰も弱い者を突き落としてはならない。贖い主の恩恵を無にすることのないために(箴言12:5)〔この言葉は箴言17:5に当たる(14:31も近い)。引照は刷られた番号のまま写した〕。