ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 15 › Expositio Evangelii secundum Lucam

Liber III, Caput XL 第3巻 第XL章

Ambrose of Milan · Expositio Evangelii secundum Lucam · PL 15, 1606A · 5 sectiones

Expositio Evangelii secundum Lucam 3.40.1

1

De Achab autem satis claret, cui uxor Jezabel (III Reg. XVI, 31) : et de Jechonia de quo satis idoneus auctor est Hieremias, maximi reum esse delicti: cui etiam quod habuit nomen, eripuit.

PL 15, 1606A

アハブについては、その妻がイゼベルであること(列王記三16:31)から十分に明らかである。またエコンヤについては、エレミヤが十分に信頼に足る証人であって、彼は最大の罪〔delictum〕の責めを負う者である。エレミヤは、彼が持っていた名さえも彼から奪った。

Expositio Evangelii secundum Lucam 3.40.2

2

Et ideo qui Joachim in Regnorum libris dicitur (IV Reg. XXIV, 1), Jechonias ab Hieremia est nominatus, dicente eo, Abjectus est Jechonias ut vas, non est usus in eo; propter quod projectus est ipse, et semen ejus.

PL 15, 1606A

それゆえ、列王記でヨアキムと呼ばれる者(列王記四24:1)が、エレミヤによってエコンヤと名づけられたのである。エレミヤはこう言う。「エコンヤは器のように捨てられた。その器には用いる所が無い。そのゆえに、彼自身とその子孫は投げ捨てられた」。

Expositio Evangelii secundum Lucam 3.40.3

3

Terra, terra, audi verbum Domini, scribe virum istum abdicatum; quia non exsurget ex semine ejus sedens in throno David, princeps adhuc in Juda (Jerem. XXII, 28-30) .

PL 15, 1606B

「地よ、地よ、主の言葉を聞け。この男を廃嫡された者として記せ。その子孫からは、ダビデの王座に座る者、なおユダで君主となる者は、立たないからである」(エレミヤ22:28–30)。

Expositio Evangelii secundum Lucam 3.40.4

4

Eo enim regnante, Judaeam Babylonii vastaverunt, neque postea umquam de semine ejus regnum quisquam in Judaea potuit obtinere. Postea enim populus de captivitate dimissus, sub sacerdotibus et tetrarchis fuit.

PL 15, 1606B

実に、彼が統治していた時にバビロン人たちがユダヤを荒らし、その後、彼の子孫の誰一人としてユダヤで王権を保つことができなかった。その後、民は捕囚から解放されて、祭司たちと分封領主たちのもとにあった。

Expositio Evangelii secundum Lucam 3.40.5

5

Unde etiam usque ad Christi generationem mansere tetrarchae, ne ipsi quidem, quantum historia docet, regalis dignitatem generis reservantes.

PL 15, 1606B

それゆえ、キリストの誕生に至るまで分封領主たちが続いたが、彼らさえも、歴史の教えるところによれば、王の家系の品位を保ってはいなかった。