Expositio Evangelii secundum Lucam 10.97.1
Sequitur admirabilis locus, quo subeundae aequanimiter injuriae moralis infunditur patientia pectoribus humanis. Accusatur Dominus, et tacet (Matth. XXVII, 11) : et bene tacet, qui defensione non indiget. Ambiant defendi, qui timent vinci.
PL 15, 1828B驚くべき箇所が続く。そこでは、不当な仕打ちを平静に耐えるための、道徳的な忍耐が、人間の胸に注ぎ込まれる。主は訴えられ、黙っている(マタイ27:11)。弁護を必要としない者が黙っているのは正しい。負けることを恐れる者こそ、弁護されることを求めるがよい。
Expositio Evangelii secundum Lucam 10.97.2
Non ergo accusationem timendo confirmat, sed despicit non refellendo. Quid enim timeret, qui non ambiret salutem? Salus omnium suam prodidit, ut acquirat omnium. Sed quid de Deo loquar? Susanna tacuit, et vicit; melior enim causa, quae non defenditur, et probatur.
PL 15, 1828Bそれゆえ彼は、訴えを恐れてそれを認めるのではなく、反駁しないことで軽んじるのである。自らの救いを求めない者が、何を恐れようか。万人の救いが、万人の救いを獲得するために、自らの救いを差し出したのである。しかし、神について何を語ろうか。スザンナは黙って、勝った。弁護されずに是認される訴えのほうが、すぐれているからである。
Expositio Evangelii secundum Lucam 10.97.3
Et hic Pilatus absolvit: sed absolvit judicio, crucifixit mysterio. Verum hoc speciale Christi: illud humanum, ut apud iniquos judices magis videretur noluisse, quam non potuisse defendi.
PL 15, 1828Cここでもピラトは赦免する。しかし、判断においては赦免し、奥義においては十字架につけた。だが、これはキリストに固有のことである。あれは人間的なことであった。不義な裁判官たちのもとで、弁護できなかったよりも、むしろ望まなかったと見えるように〔という点で〕〔ut 以下の係りは定かでない。キリストの沈黙の目的と取った〕。