ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 15 › Expositio Evangelii secundum Lucam

Liber VII, Caput XCI 第7巻 第XCI章

Ambrose of Milan · Expositio Evangelii secundum Lucam · PL 15, 1722B · 5 sectiones

Expositio Evangelii secundum Lucam 7.91.1

1

(Vers. 17.) Omne regnum in seipsum divisum desolabitur, et domus supra domum cadet. Causa dicti hujus ea est, quod in Beelzebub principe daemoniorum ejicere daemonia dicebatur; ut ostenderet regnum suum individuum esse atque perpetuum.

PL 15, 1722B

(第17節)「内で分かれ争う国はすべて荒れ果て、家は家の上に倒れる」。この言葉の理由は、彼がベルゼブル、すなわち悪霊どもの頭によって悪霊を追い出していると言われたことにある。それは、自らの国が分かたれず永続することを示すためであった。

Expositio Evangelii secundum Lucam 7.91.2

2

Meritoque etiam Pilato respondit: Regnum meum non est de hoc mundo (Joan. XVIII, 36) . Et ideo qui non in Christo spem gerunt, sed in principe daemoniorum ejici daemones opinantur, eos regni negat esse perpetui: quod spectat ad populum Judaeorum, qui hujusmodi passionibus ad daemonium ejiciendum, daemonii arcessit auxilium.

PL 15, 1722B

そして彼はピラトにも、ふさわしく答えた。「私の国はこの世界のものではない」(ヨハネ18:36)。それゆえ、キリストに望みを置かず、悪霊どもの頭によって悪霊が追い出されると考える者たちについて、彼は、その者たちが永続する国に属することを否定する。これはユダヤの民に関わることである。ユダヤの民は、このような苦しみ〔passionibus。悪霊に憑かれる苦しみを言うと取った〕に際して、悪霊を追い出すために悪霊の助けを呼び寄せるからである。

Expositio Evangelii secundum Lucam 7.91.3

3

Nam quemadmodum potest, cum fides scindatur, regnum manere indivisum? Etenim cum in Lege sit populus Judaeorum, Christus quoque secundum carnem ex Lege sit generatus: quomodo regnum potest Judaeorum esse perpetuum, quod ex Lege est; cum populus ipse dividat Legem, quando a Legis populo Christus negatur, qui ex Lege debetur?

PL 15, 1722C

というのも、信が裂かれているのに、どうして国が分かたれぬままでいられようか。ユダヤの民が律法のうちにあり、キリストもまた肉によれば律法から生まれたのであるから、律法に由来するユダヤの国が、どうして永続しえようか。律法に由来して来るはずのキリストが、律法の民によって否まれるとき、民みずからが律法を分裂させているのである。

Expositio Evangelii secundum Lucam 7.91.4

4

Ita ex parte se fides Judaicae plebis impugnat, et impugnando dividitur, et dividendo dissolvitur.

PL 15, 1722C

こうして、ユダヤの民衆の信は一部分において自らを攻撃し、攻撃することで分裂し、分裂することで解体する。

Expositio Evangelii secundum Lucam 7.91.5

5

Et ideo regnum Ecclesiae manebit in aeternum; quia individua fides, corpus est unum: Unus enim Dominus, una fides, unum baptisma, unus Deus et pater omnium, qui super omnes, et per omnes, et in omnibus (Ephes. IV, 5 et 6) .

PL 15, 1722C

それゆえ、教会の国は永遠に続く。分かたれない信は、一つの体だからである。「主は一つ、信は一つ、洗礼は一つ、神は一つであって、万物の父であり、万物の上にあり、万物を通して、万物の内にある」(エフェソ4:5、6)。