Expositio Evangelii secundum Lucam 5.84.1
(Vers. 6.) Quantum autem divinae humilitatis insigne, ut coeli Dominus nequaquam dedignaretur centurionis servulum visitare! Elucet fides in operibus, sed plus operatur humanitas in affectibus.
PL 15, 1658D(第6節)神の謙遜のしるしの何と大きいことか。天の主が、百人隊長の小さな僕を訪ねることを、決して恥とはしなかった。信仰は業において輝くが、人間らしい優しさは情愛においていっそう働く。
Expositio Evangelii secundum Lucam 5.84.2
Quod utique non ideo faciebat, quia absens curare non poterat: sed ut formam tibi daret imitandae humilitatis, qua juxta humilioribus doceret ac superioribus deferendum.
PL 15, 1659A主がこうしたのは、離れていては癒せなかったからではない。そうではなく、あなたに見倣うべき謙遜の型を与えるためであり、その謙遜によって、より低い者にも、より高い者にも、等しく敬意を払うべきことを教えるためである。
Expositio Evangelii secundum Lucam 5.84.3
Denique alibi regulo dicit: Vade, filius tuus vivit (Joan. IV, 50) ; ut scias et potentiam divinitatis, et humilitatis gratiam.
PL 15, 1659A実に別の箇所では、王の役人に言う。「行け、汝の子は生きている」(ヨハネ4:50)。神性の力と、謙遜の恩寵の両方を、あなたが知るためである。
Expositio Evangelii secundum Lucam 5.84.4
Ibi noluit pergere, ne in reguli filio videretur magis divitiis detulisse: hic ipse perrexit, ne videretur in centurionis famulo conditionem despexisse servilem; omnes enim, servus et liber, in Christo unum sumus.
PL 15, 1659Aそこでは行こうとしなかった。王の役人の子において、富める者をより重んじたと見えないためである。ここでは自ら赴いた。百人隊長の下僕において、僕の身分を軽んじたと見えないためである。僕も自由人も、キリストにおいては、我々は皆一つだからである。