Expositio Evangelii secundum Lucam 4.12.1
Sed non potuit melius conteri laqueus, nisi praedam aliquam diabolo demonstrasset; ut dum ille festinat ad praedam, suis laqueis ligaretur, et ego possem dicere: Laqueos paraverunt pedibus meis, et ipsi inciderunt in eos (Psal. LVI, 7) .
PL 15, 1616Aしかし、罠は、悪魔に何か獲物を示さなければ、よりよく砕くことはできなかった。悪魔が獲物へ急ぐうちに、自らの罠に縛られ、私がこう言えるためである。「彼らは私の足に罠を備えたが、彼ら自身がその中に落ちた」(詩篇56:7)。
Expositio Evangelii secundum Lucam 4.12.2
Quae potuit esse praeda, nisi corpus? Oportuit igitur hanc fraudem diabolo fieri, ut susciperet corpus Dominus Jesus, et corpus hoc corruptibile, corpus infirmum; ut crucifigeretur ex infirmitate.
PL 15, 1616A獲物となりえたものは、体でなくて何であろうか。それゆえ、悪魔にこの欺きが仕掛けられる必要があった。主イエスが体を、すなわちこの朽ちる体、弱い体を受け、弱さのゆえに十字架につけられるためである。
Expositio Evangelii secundum Lucam 4.12.3
Si enim fuisset corpus spiritale, non dixisset: Spiritus promptus est, caro autem infirma (Matth. XXVI, 41) . Audi igitur utramque vocem, et spiritus prompti, et carnis infirmae: Pater, si possibile est, transeat a me calix iste (Ibid., 39) : haec carnis est vox.
PL 15, 1616Aもしそれが霊の体であったなら、「霊は意欲に満ちているが、肉は弱い」(マタイ26:41)とは言わなかったであろう。それゆえ、意欲に満ちた霊の声と、弱い肉の声の、その両方を聞け。「父よ、もし可能なら、この杯を私から過ぎ去らせよ」(マタイ26:39)。これは肉の声である。
Expositio Evangelii secundum Lucam 4.12.4
Sed non quod ego volo, sed quod tu vis: habes devotionem spiritus et vigorem. Quid repudias dignationem Domini?
PL 15, 1616B「しかし、私が望むことではなく、汝が望むことを」。ここにあなたは、霊の献身と力強さを見いだす。なぜ主のへりくだりを退けるのか。
Expositio Evangelii secundum Lucam 4.12.5
Dignationis est quod suscepit corpus meum, dignationis est quod suscepit injurias meas, suscepit infirmitates meas, quas utique natura Dei sentire non potuit, cum etiam natura hominis contemnere didicerit, vel sustinere ac perpeti.
PL 15, 1616B私の体を受けたのも、私の受ける侮辱を受けたのも、私の弱さを受けたのも、へりくだりによる。神の本性は、これらを感じることはありえなかったが、人の本性でさえ、これらを軽んじ、あるいは耐え忍ぶことを学んだというのに。
Expositio Evangelii secundum Lucam 4.12.6
Et ideo sequamur Christum, juxta quod scriptum est: Post Dominum Deum tuum ambulabis, et ipsi soli adhaerebis (Deut. X, 20, et XIII, 4) . Cui adhaerebo, nisi Christo, sicut Paulus dixit: Qui adhaeret Domino, unus spiritus est (I Cor. VI, 17) ? Illius igitur, de deserto ut ad paradisum redire possimus, vestigia persequamur.
PL 15, 1616Bそれゆえ、キリストに従おう。書かれているとおりである。「汝は、汝の主なる神のあとに歩み、ただ彼にのみ付き従う」(申命記10:20、および13:4)。私はキリスト以外の誰に付き従うだろうか。パウロが言ったとおりである。「主に付き従う者は、一つの霊である」(一コリント6:17)。それゆえ、荒野から楽園へ戻ることができるように、彼の足跡をたどろう。