Expositio Evangelii secundum Lucam prol.7.1
Sed ad propositum revertamur. Historico enim stylo diximus hunc Evangelii librum esse digestum. Denique describendis magis rebus, quam exprimendis praeceptis, studium uberius comparatione aliorum videmus impensum.
PL 15, 1532Aだが、本題に戻ろう。我々は、この福音書が歴史家の文体で整えられていると言った。実に、事柄を叙述することに、教えを表現することよりも、他の福音書と比べてより豊かな熱意が注がれているのが分かる。
Expositio Evangelii secundum Lucam prol.7.2
Et ipse Evangelista historico more a narratione sumpsit exordium: Fuit, inquit, in diebus Herodis regis Judaeae sacerdos quidam nomine Zacharias (Luc. I, 5) , eamque historiam plena digestione persequitur.
PL 15, 1532Aそして福音書記者自身が、歴史家の流儀で、物語から書き出した。「ユダヤの王ヘロデの日々に、ザカリアという名の祭司がいた」(ルカ1:5)と彼は言い、その歴史を十分な叙述で追う。
Expositio Evangelii secundum Lucam prol.7.3
Unde etiam ii qui quatuor animalium formas quae in Apocalypsi revelantur (Apoc. IV, 7), quatuor Evangelii libros intelligendos arbitrati sunt, hunc librum volunt vituli specie figurari; vitulus enim sacerdotalis est victima.
PL 15, 1532Aそれゆえ、黙示録に啓示される四つの生き物の形(黙示録4:7)を、四つの福音書と解した人々は、この書は子牛の姿で象られると考えている。子牛は祭司のいけにえだからである。
Expositio Evangelii secundum Lucam prol.7.4
Et bene congruit vitulo hic Evangelii liber, quia a sacerdotibus inchoavit, et consummavit in vitulo, qui omnium peccata suscipiens, pro totius mundi vita est immolatus; sacerdotalis enim est ille vitulus.
PL 15, 1532Bそしてこの福音書が子牛にふさわしいのは、祭司たちから始まり、子牛において完結しているからである。その子牛は、すべての人の罪を負って、全世界の生命のために屠られた。あの子牛は祭司的だからである。
Expositio Evangelii secundum Lucam prol.7.5
Idem quippe et vitulus et sacerdos: sacerdos, quia propitiator est noster; advocatum enim ipsum habemus apud Patrem: vitulus, quia suo sanguine nos diluit, et redemit.
PL 15, 1532B実に、同じ者が子牛であり、祭司である。祭司であるのは、我々のための宥めをなす者だからである。我々は彼を、父のもとでの弁護者として持つ。子牛であるのは、その血によって我々を洗い、贖ったからである。
Expositio Evangelii secundum Lucam prol.7.6
Et bene accidit, ut quoniam Evangelii librum secundum Matthaeum diximus esse moralem, opinio hujuscemodi non praetermitteretur; mores enim proprie dicuntur humani.
PL 15, 1532Bそして、マタイによる福音書は道徳的だと我々が言ったのだから、この種の見解〔マタイは人の象りだという見解〕が見過ごされないのは、ふさわしいことである。道徳〔mores〕は本来、人間のものと言われるからである。