Expositio Evangelii secundum Lucam 2.5.1
Pulchre autem (27, quaest. 2, c. Quod autem, § Item si conjuges) docuit sanctus Matthaeus quid facere debeat justus, qui probrum conjugis deprehenderit, ut incruentum ab homicidio, castum ab adulterio praestare se debeat: Qui enim conjungitur meretrici, unum corpus est (I Cor. VI, 16) .
PL 15, 1554Cまた、聖マタイは、妻の不名誉を見いだした義人が何をなすべきかを見事に教えた(『教令集』第2部第27事例第2問題「Quod autem」法文、「Item si conjuges」節)。すなわち、血を流さずに殺人から離れ、貞潔のまま姦淫から離れて身を保つべきである。「遊女と結びつく者は、一つの体である」(一コリント6:16)。
Expositio Evangelii secundum Lucam 2.5.2
Ergo ubique in Joseph justi gratia et persona servatur, ut testis ornetur; os enim justi mendacium nescit, et lingua ejus loquitur judicium, judicium ejus loquitur veritatem.
PL 15, 1554Cこうしてヨセフにおいては、義人としての恩寵と人格が至るところで守られ、証人としての飾りを受けている。義人の口は偽りを知らず、その舌は裁きを語り、その裁きは真理を語るからである。
Expositio Evangelii secundum Lucam 2.5.3
Nec te moveat quod frequenter Scriptura conjugem dicit; non enim virginitatis ereptio, sed conjugii testificatio, nuptiarum celebratio declaratur. Denique quam non accepit, nemo dimittit; et ideo qui volebat dimittere, fatebatur acceptam.
PL 15, 1555A聖書がしばしば彼女を「妻」と呼ぶことに、惑わされてはならない。ここで示されているのは、処女性の奪取ではなく、結婚の証言、婚姻の挙行だからである。実に、迎えていない女を離縁する者はいない。だから離縁しようとした者は、迎えていたことを認めていたのである。