ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 15 › Expositio Evangelii secundum Lucam

Liber X, Caput LXXII 第10巻 第LXXII章

Ambrose of Milan · Expositio Evangelii secundum Lucam · PL 15, 1822A · 3 sectiones

Expositio Evangelii secundum Lucam 10.72.1

1

(Vers. 54, 55.) Petrus vero sequebatur a longe. Et bene a longe sequebatur, jam proxime negaturus; neque enim negare potuisset, si Christo proximus adhaesisset.

PL 15, 1822A

(第54、55節)「ペトロは遠くからついて行った」。遠くからついて行ったのは、実にもっともである。間もなく否もうとしていたからである。キリストのすぐ近くに寄り添っていたなら、否むことはできなかったであろう。

Expositio Evangelii secundum Lucam 10.72.2

2

Sed fortasse et in hoc nobis maxima sit admiratione reverendus, quod Dominum non reliquit, etiam cum timeret. Metus naturae est, cura pietatis. Alienum, quod timet: suum, quod non fugit. Quod sequitur, devotionis: quod negat, obreptionis.

PL 15, 1822A

しかし、おそらくこの点でも、我々は彼を最大の感嘆をもって敬うべきである。恐れながらも、主を見捨てなかったからである。恐れは本性に属し、気遣いは敬虔に属する。恐れることは彼にとって異質なことであり、逃げなかったことは彼自身のことである。従うことは献身に由来し、否むことは不意の過ちに由来する。

Expositio Evangelii secundum Lucam 10.72.3

3

Commune, quod labitur: fidei, quod poenitet. Jam in domo principis sacerdotum ignis ardebat: accessit Petrus, ut calefaceret se; quia clauso Domino, calor mentis etiam in ipso refrixerat.

PL 15, 1822A

過つことは人に共通であり、悔いることは信仰に属する。すでに大祭司の家では火が燃えていた。ペトロは暖まろうと近寄った。主が閉じ込められて、精神の熱が彼自身の中でさえ冷めていたからである。