ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 15 › Expositio Evangelii secundum Lucam

Liber II, Caput XLIX 第2巻 第XLIX章

Ambrose of Milan · Expositio Evangelii secundum Lucam · PL 15, 1570B · 5 sectiones

Expositio Evangelii secundum Lucam 2.49.1

1

Natum ergo Magi nuntiant regem: perturbatur Herodes, congregat scribas et principes sacerdotum, et interrogat ubi Christus oriatur. Magi tantummodo regem nuntiant: Herodes Christum requirit. Ipsum igitur regem de quo interrogat, confitetur.

PL 15, 1570B

それゆえ博士たちは、王が生まれたと告げる。ヘロデは動揺し、律法学者たちと大祭司たちを集め、キリストはどこに生まれるのかと尋ねる。博士たちは王とだけ告げたのに、ヘロデはキリストを尋ねる。それゆえ彼は、自分が問うているその王を、自ら告白しているのである。

Expositio Evangelii secundum Lucam 2.49.2

2

Deinde cum ubi nasci haberet inquiritur, utique praenuntiatus ostenditur; neque enim quaeri poterat, qui non erat nuntiatus. O amentes Judaei, venisse non creditis, quem videtis: venisse non creditis, quem dicitis esse venturum!

PL 15, 1570C

さらに、どこで生まれることになっているかが尋ねられるとき、彼が予告されていたことは確かに示される。予告されていなかった者を、尋ねることはできなかったからである。ああ愚かなユダヤ人たちよ、諸君は、目にしている者を、来たと信じない。来るはずだと自ら言っている者を、来たと信じない。

Expositio Evangelii secundum Lucam 2.49.3

3

Nuntiate, inquit, mihi, ut veniam, et adorem puerum (Matth. II, 8) . Insidiatur quidem Herodes, sed Deum non negat, quem memorat adorandum. Deinde infantes occidi jubet (Ibid., 16) . Cui alii nisi Deo talis victima debebatur?

PL 15, 1570C

「私に知らせよ、私が行って、その幼子を礼拝できるように」と彼は言う(マタイ2:8)。ヘロデは策略をめぐらすが、礼拝すべきものとして言及する者を、神でないとは言わない。そののち、幼児たちを殺すよう命じる(マタイ2:16)。このようないけにえは、神でなくて誰に捧げられるべきであったろうか。

Expositio Evangelii secundum Lucam 2.49.4

4

Expers licet sensus infantia, Deum tamen pro quo interimitur, confitetur. Haec de Matthaeo pauca libavimus; ut clareret infantiae tempora a divinitatis operibus non vacasse.

PL 15, 1570C

感覚を欠いた幼年であっても、そのために殺される神を告白する。マタイからは、このわずかなことを味わったにすぎない。幼年の時が神性の業を欠いていなかったことが明らかになるためである。

Expositio Evangelii secundum Lucam 2.49.5

5

Quod si aetas carnis ignava operis fuit, profecto Deus erat, qui divinitatis operibus exercebat carnis aetatem: qui etiam pastores faciebat in illa regione vigilare, custodientes vigilias noctis supra gregem suum.

PL 15, 1570C

肉の年齢が働きに乏しかったとしても、肉の年齢を神性の業によって働かせていたのは、確かに神であった。その神は、あの地方で牧者たちが、夜の番をしつつ群れを守って目を覚ましているようにもさせたのである。