ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 15 › Expositio Evangelii secundum Lucam

Liber VII, Caput XCVI 第7巻 第XCVI章

Ambrose of Milan · Expositio Evangelii secundum Lucam · PL 15, 1724A · 4 sectiones

Expositio Evangelii secundum Lucam 7.96.1

1

(Vers. 29, 30.) Generatio haec, generatio nequam est: signum quaerit, et signum non dabitur ei, nisi signum Jonae prophetae. Nam sicut Jonas fuit signum Ninivitis: ita erit et Filius hominis.

PL 15, 1724A

(第29、30節)「この世代は邪悪な世代である。しるしを求めるが、預言者ヨナのしるしのほかには、しるしは与えられない。ヨナがニネベの人々にとってしるしであったように、人の子もそうであろう」。

Expositio Evangelii secundum Lucam 7.96.2

2

In hoc quoque Judaeorum plebe damnata, Ecclesiae mysterium evidenter exprimitur, quae in Ninivitis per poenitentiam, et in regina Austri per studium percipiendae sapientiae de totius orbis finibus congregatur; ut pacifici Salomonis verba cognoscat, Regina plane, cujus regnum est indivisum, de diversis et distantibus populis in unum corpus assurgens.

PL 15, 1724A

ここでも、断罪されたユダヤの民衆において、教会の奥義がはっきりと表されている。教会は、ニネベの人々においては悔い改めによって、南の女王においては知恵を受けようとする熱意によって、全地の果てから集められ、平和の王ソロモンの言葉を知る。まことに女王であり、その国は分かたれず、異なり隔たった諸民から立ち上がって一つの体となる。

Expositio Evangelii secundum Lucam 7.96.3

3

Itaque Sacramentum hoc magnum est . . . . de Christo et Ecclesia (Ephes. V, 32) : sed tamen hoc majus est; quia illud in figura ante praecessit: nunc autem plenum in veritate mysterium est; illic enim Salomonis typus, hic autem Christus in suo corpore est.

PL 15, 1724B

それゆえ、「この秘義は大きい。……キリストと教会についてである」(エフェソ5:32)。しかし、これはなお大きい。かの秘義は象りにおいて先に起こったが、今は真実において満ちた奥義だからである。そこ〔旧い秘義〕ではソロモンが予型であり、ここではキリストが自らの体においてある。

Expositio Evangelii secundum Lucam 7.96.4

4

Ex duobus igitur constat Ecclesia, ut aut peccare nescias, aut peccare desinas; poenitentia enim delictum amovet, sapientia cavet. Hoc in mysterio.

PL 15, 1724B

それゆえ教会は二つ〔ニネベの人々と南の女王〕から成り、あなたは罪を犯すことを知らないか、罪を犯すことをやめるか、のいずれかとなる。悔い改めは罪を取り除き、知恵は用心するからである。これは奥義においてのことである。