Expositio Evangelii secundum Lucam 7.89.1
Nec solum media nocte Dominus, sed omnibus prope docet vigilandum esse momentis; venit enim et vespertina, et secunda, et tertia vigilia, et pulsare consuevit: Beati, itaque, servi illi, quos cum venerit Dominus, invenerit vigilantes (Luc. XII, 37) .
PL 15, 1721C主は真夜中だけでなく、ほとんどあらゆる時に目を覚ましているべきだと教える。主は夕べの見張りにも、第二の見張りにも、第三の見張りにも来て、戸を叩くのが常だからである。「それゆえ、幸いなことよ、あの僕たち。主が来たとき、目を覚ましているのを見いだされる者たちは」(ルカ12:37)。
Expositio Evangelii secundum Lucam 7.89.2
Si ergo desideras ut virtus Dei praecingat se, et ministret tibi, vigilandum est semper: multae enim insidiae sunt bonis, et gravis corporis somnus; quia si dormire mens coeperit, vigorem suae virtutis amittit.
PL 15, 1721Cそれゆえ、神の力があなたの身に帯を締め、あなたに給仕することを望むなら、つねに目を覚ましていなければならない。善き者には多くの罠があり、体の眠りは重いからである。精神が眠り始めれば、自らの力の活力を失う。
Expositio Evangelii secundum Lucam 7.89.3
Excita igitur somnum tuum, ut pulses ostium Christi: quod aperiri sibi etiam Paulus exposcit, non solum suis, sed etiam populi orationibus obsecrans se juvari, ut aperiatur ostium sibi ad loquendum mysterium Christi (Coloss. IV, 3) .
PL 15, 1721Dそれゆえ、あなたの眠りを覚まし、キリストの戸を叩け。パウロもこの戸が自分に開かれるよう切に求め、キリストの奥義を語るために戸が自分に開かれるよう、自分自身の祈りだけでなく民の祈りによっても助けられることを願っている(コロサイ4:3)。
Expositio Evangelii secundum Lucam 7.89.4
Et fortasse illud est ostium quod apertum vidit Joannes; vidit enim, et dixit: Post haec vidi, et ecce ostium apertum in coelo; et vox prima quam audivi tamquam tubam loquentem mecum, et dicentem: Ascende huc, et ostendam tibi quae oporteat fieri (Apoc. IV, 1) .
PL 15, 1721Dそしておそらく、これはヨハネが開かれているのを見た戸である。彼は見て、こう言った。「この後、私は見た。見よ、天に戸が開かれていた。私が初めに聞いた声は、私に語るラッパのようであって、こう言った。ここに上れ。そうすれば、起こるべきことを汝に示そう」(黙示録4:1)。
Expositio Evangelii secundum Lucam 7.89.5
Apertum est igitur ostium Joanni, apertum est ostium Paulo; ut nobis panes, quos ederemus, acciperent. Perseveravit ostium pulsans opportune, importune; ut gentes mundani tramitis labore vexatas, alimoniae coelestis ubertate recrearet.
PL 15, 1722Aそれゆえ、ヨハネに戸が開かれ、パウロに戸が開かれた。我々が食べるべきパンを、我々のために受け取るためである。戸を叩く者は、折りよくも折悪しくも粘り強く叩き続けた。この世の道の労苦に悩まされた諸国民を、天の糧の豊かさによって元気づけるためである。