Expositio Evangelii secundum Lucam 4.55.1
(Vers. 28, 29.) Et repleti sunt ira omnes in synagoga, haec audientes: et surrexerunt, et ejecerunt illum extra civitatem.
PL 15, 1629A(第28、29節)「会堂にいた者は皆、これらを聞いて怒りに満ち、立ち上がって、彼を町の外に追い出した」。
Expositio Evangelii secundum Lucam 4.55.2
Sacrilegia Judaeorum, quae multo ante Dominus praenuntiaverat per prophetam, et psalmi versiculo declaraverat quae passurus esset in corpore constitutus, dicens: Retribuebant mihi mala pro bonis (Psal. XXXIV, 12) , in Evangelio docet esse completa.
PL 15, 1629Aユダヤ人たちの瀆聖は、主がはるか前に預言者を通して予告し、また体をもって存在して受けることになる苦難を詩篇の小節によって明らかにして、「彼らは私に、善に代えて悪を返していた」と言っていたものであるが(詩篇34:12)、主は福音書で、それが成就したと教える。
Expositio Evangelii secundum Lucam 4.55.3
Nam cum ipse per populos beneficia diffunderet, illi injurias irrogabant. Nec mirum si perdiderunt salutem, qui ejecerunt de suis finibus Salvatorem: moralis enim Dominus; et qui docuerat exemplo sui apostolos suos omnibus omnia fieri, nec volentes repudiat, nec invitos alligat, nec ejicientibus reluctatur, nec rogantibus deest.
PL 15, 1629A主自らが諸民に善行を注いでいたとき、彼らは侮辱を加えたのである。自分たちの境から救い主を追い出した者たちが救いを失ったのも、不思議ではない。主は〔人々の〕振る舞いに即して接するからである〔moralis の意は定かでない。相手の態度に応じて振る舞う、の意と取った〕。自らの模範によって使徒たちに、すべての人にすべてとなることを教えていた主は、望む者を退けず、望まぬ者を縛らず、追い出す者に逆らわず、願う者に欠けることがない。
Expositio Evangelii secundum Lucam 4.55.4
Sic Gerasenos alibi cum virtutes ejus sustinere non possent, quasi infirmos et ingratos reliquit (Luc. VIII, 37) .
PL 15, 1629Aこのように、別の箇所では、ゲラサ人が主の力に耐えられなかったので、弱く恩知らずな者たちとして彼らを置き去りにした(ルカ8:37)。