Expositio Evangelii secundum Lucam 7.90.1
Ergo praeceptivus locus frequenter orandi, spes impetrandi, ratio persuadendi, prius in praecepto ponitur, post in exemplo.
PL 15, 1722Aそれゆえ、これは頻繁に祈れという命令の箇所であり、得られるという希望と、納得させるための道理が、まず命令のうちに、のちに模範のうちに置かれている。
Expositio Evangelii secundum Lucam 7.90.2
Qui enim promittit aliquid, spem debet afferre promissi; ut monitis obedientia deferatur, promissis fides, quae humanae contemplatione pietatis in majus aeternae spem pietatis acquirit; si tamen aequa poscantur, ne in peccatum vertatur oratio.
PL 15, 1722A何かを約束する者は、約束への希望をもたらさねばならない。そうして、訓戒には従順が、約束には信が捧げられる。この信は、人間の敬虔を思い見ることによって、永遠の敬虔への希望をさらに大きく獲得する〔この句の係りは定かでない。人間の敬虔を思うことが永遠の敬虔への希望を増す、と取った〕。ただし、求めるものが正しいことを条件とする。祈りが罪に変わらないためである。
Expositio Evangelii secundum Lucam 7.90.3
Nec erubuit aliquid saepius postulare, ne vel diffidere de Domini misericordia videretur, vel arroganter dolere, quod non prima prece aliquid impetraverit.
PL 15, 1722A彼は、何かをたびたび願うことを恥じなかった。主の慈しみを疑っているとも、最初の祈りで何かを得られなかったことを傲慢に嘆いているとも見られないためである。
Expositio Evangelii secundum Lucam 7.90.4
Propter hoc, inquit, ter Dominum rogavi (II Cor. XII, 8) : et ostendit quod frequenter Deus ideo non concedat oratus, quod inutilia judicet, quae nos profutura credamus.
PL 15, 1722B「このために、私は三度主に願った」と彼は言う(二コリント12:8)。そして彼は、神が願われても与えないことがしばしばあるのは、我々が益になると信じているものを、神が益にならないと判断するからだと示した。