ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 15 › Expositio Evangelii secundum Lucam

Liber VII, Caput CLXXIII 第7巻 第CLXXIII章

Ambrose of Milan · Expositio Evangelii secundum Lucam · PL 15, 1744D · 6 sectiones

Expositio Evangelii secundum Lucam 7.173.1

1

(Vers. 10, 11.) Erat autem docens in Synagoga eorum sabbatis. Et ecce mulier quae habebat spiritum infirmitatis annis decem et octo, et erat inclinata. Quam cito quod de Synagoga diceret indicavit (Matth. XV, 23) !

PL 15, 1744D

(第10、11節)「彼は安息日に彼らの会堂で教えていた。すると見よ、十八年間、病の霊を持つ女がいて、身をかがめていた。」会堂について語ろうとしたことを、主はなんと早く示したことか(マタイ15:23)!

Expositio Evangelii secundum Lucam 7.173.2

2

Ad ipsam utique arborem venisse se monstrat, qui in eadem praedicabat. Denique in muliere infirma quasi Ecclesiae figura succedit, quae cum mensuram Legis et resurrectionis impleverit, in illa quiete perpetua in sublime erecta fastigium, inclinationem nostrae infirmitatis sentire non poterit.

PL 15, 1745A

その木そのもののもとに自分が来たことを、その中で説教していた彼は示す。実に、病む女において、いわば教会の象りが続く。この教会は、律法と復活の尺度を満たしたとき、あの永遠の安息のうちに高みの頂へと立ち上げられ、我々の弱さの傾きを感じることはなくなるであろう。

Expositio Evangelii secundum Lucam 7.173.3

3

Nec aliter curari potuisset haec mulier, nisi quia Legem implevit et gratiam: Legem in praeceptis, in lavacro gratiam, per quam mortui saeculo resurgimus Christo; nam in decem verbis, Legis perfectio est: in octavo numero, resurrectionis est plenitudo.

PL 15, 1745A

この女も、律法と恩寵を満たしたのでなければ、癒されえなかった。律法は戒めにおいて、恩寵は洗いにおいて満たしたのであり、この恩寵によって、世に対して死んだ我々はキリストへと甦る。十の言葉に律法の完成があり、八の数に復活の充満があるからである。

Expositio Evangelii secundum Lucam 7.173.4

4

Opus ergo sabbati signum futuri est, quod unusquisque Lege perfunctus et gratia, per misericordiam Christi corporeae fragilitatis molestiis exuetur.

PL 15, 1745A

それゆえ、安息日の業は来るべきものの徴である。すなわち、おのおのが律法と恩寵を全うして、キリストの慈しみによって、体の脆さの煩いから解き放たれるのである。

Expositio Evangelii secundum Lucam 7.173.5

5

Et ideo in signo ante per Moysen praemissa est sanctificatio (Exod. XIX, 10) ; ut esset exercitium futurae sanctificationis, et observantiae spiritualis, a saecularibus operibus abstinendo.

PL 15, 1745A

そのため、徴として、あらかじめモーセを通して聖化が定められた(出エジプト記19:10)。それは、来るべき聖化と霊的な遵守の稽古となり、世俗の業から身を引くことによってなされるためである。

Expositio Evangelii secundum Lucam 7.173.6

6

Denique et Deus ab operibus mundi quievit (Gen. II, 2) , sed non ab operibus, cujus sempiterna et jugis operatio est; sicut Filius ait: Pater meus usque modo operatur, et ego operor (Joan. V, 17) ; ut ad similitudinem Dei saecularia nostra opera, non religiosa cessarent.

PL 15, 1745B

実に、神も世の業から休んだ(創世記2:2)が、〔すべての〕業から休んだのではない〔sed non ab operibus は、世の業からは休んだが、業そのものからは休まなかったの意に取った〕。その働きは永遠で絶え間ないからである。子が「私の父は今に至るまで働いている。私もまた働いている」と言うとおりである(ヨハネ5:17)。それは、神にならって、我々の世俗の業はやみ、宗教の業はやまないためである。