Expositio Evangelii secundum Lucam 8.73.1
(Vers. 20.) Honora patrem et matrem. Pulchre mihi hodie legitur Legis exordium, quando mei natalis est sacerdotii; quotannis enim quasi de integro videtur incipere sacerdotium, quando temporum renovatur aetate.
PL 15, 1787C(第20節)「父と母を敬え」。今日、律法の冒頭が私に読まれるのは、まことにふさわしい。今日は私の司教職の誕生日だからである。司教職は毎年、時の巡りが新しくされるとき、いわば新たに始まるように見える。
Expositio Evangelii secundum Lucam 8.73.2
Bonum etiam quod legitur: Honora patrem et matrem (Exod. XX, 12) . Vos enim mihi estis parentes, qui sacerdotium detulistis: vos, inquam, filii, vel parentes: filii singuli, universi parentes; libenter enim meos dixerim vos vel liberos, vel parentes, qui verbum Dei auditis et facitis: filios, quia scriptum est: Venite, filii, audite me (Psal. XXXIII, 12) : parentes, quia ipse Dominus dixit: Quae mihi mater aut fratres? Mater et fratres mei hi sunt qui audiunt verbum Dei et faciunt (Luc. VIII, 21) .
PL 15, 1787C「父と母を敬え」(出エジプト記20:12)と読まれることも善い。実際、司教職を私に授けた諸君は、私にとって親である。諸君、と私は言う、子であり、また親である。個々には子、全体としては親である。神の言葉を聞いて行う諸君を、私は喜んで、わが子とも親とも呼ぼう。子と呼ぶのは、「来たれ、子らよ、私に聞け」(詩篇33:12)と書かれているからであり、親と呼ぶのは、主自身が「誰が私の母、私の兄弟か。私の母、私の兄弟とは、神の言葉を聞いて行う者たちである」(ルカ8:21)と言ったからである。