ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 15 › Expositio Evangelii secundum Lucam

Liber I, Caput XVII 第1巻 第XVII章

Ambrose of Milan · Expositio Evangelii secundum Lucam · PL 15, 1540B · 7 sectiones

Expositio Evangelii secundum Lucam 1.17.1

1

Erant, inquit, ambo justi incedentes in omnibus mandatis et justificationibus Domini sine querela.

PL 15, 1540B

「二人とも義人であり、主のすべての戒めと義の定めをとがめなく歩んでいた」と彼は言う。

Expositio Evangelii secundum Lucam 1.17.2

2

Quid ad hoc referunt qui peccatis suis solatia praeferentes, sine peccatis frequentibus hominem putant esse non posse, et utuntur versiculo; quia scriptum est in Job: Nemo mundus a sorde, nec si una die vita ejus sit in terra, numerosi menses ejus ab ipso (Job. XIV, 4 et 5) ?

PL 15, 1540B

これに対して、自分の罪に慰めを持ち出し、頻繁な罪なしには人はあり得ないと考えて、小節を用いる者たちは、何と答えるのか。ヨブ記に書かれているからである。「汚れから清い者はいない。たとえ地上での彼の生が一日であっても、その月は彼〔神〕によって数多い〔底本は numerosi。numerati「数えられた」の誤りか〕」(ヨブ記14:4、5)。

Expositio Evangelii secundum Lucam 1.17.3

3

Quibus respondendum est, prius ut quid sit hominem sine peccato esse definiant: utrum numquam omnino peccasse, an desiisse peccare?

PL 15, 1540B

彼らには、まず、人が罪なしにあるとはどういうことかを定義するよう答えねばならない。すなわち、一度も罪を犯したことがないことか、罪を犯すのをやめたことか。

Expositio Evangelii secundum Lucam 1.17.4

4

Si enim hoc putant sine peccato esse, desiisse peccare: et ipse consentio; Omnes enim peccaverunt, et egent gloria Dei (Rom. III, 23) .

PL 15, 1540C

もし彼らが、罪なしにあるとは、罪を犯すのをやめたことだと考えるなら、私自身も同意する。「すべての人が罪を犯し、神の栄光を欠いている」(ローマ3:23)からである。

Expositio Evangelii secundum Lucam 1.17.5

5

Sin autem, eum qui veterem errorem correxerit, et in eam se vitae transformaverit qualitatem, ut temperet a peccato, negant abstinere a delictis, non possum in eorum convenire sententiam; cum legamus: Quia sic Dominus dilexit Ecclesiam . . . . ut exhibeat sibi ipse gloriosam, et non habentem maculam, aut rugam, aut aliquid ejusmodi: sed ut sit sancta, et immaculata (Ephes. V, 25 et 27) .

PL 15, 1540C

しかし、古い迷いを正し、罪を控えるほどの生の質へと自らを変えた者が、罪から身を慎むことを、彼らが否定するなら、私は彼らの意見に同意できない。我々は読むからである。「主は教会をこのように愛した……それは、自ら教会を栄光ある者として自分に示すためであり、しみも、しわも、そのようなものも持たず、聖であり汚れなき者であるためである」(エフェソ5:25、27)。

Expositio Evangelii secundum Lucam 1.17.6

6

Nam cum Ecclesia ex gentibus, hoc est, ex peccatoribus congregata sit, quomodo ex maculatis immaculata potest esse; nisi primo per Dei gratiam, quod abluta a delicto sit: deinde quod per qualitatem non peccandi abstineat a delictis?

PL 15, 1540C

教会は諸国民から、すなわち罪人たちから集められたのだから、汚れた者たちから汚れなき者であることは、どうして可能だろうか。まず神の恩寵によって罪から洗われたこと、次に、罪を犯さないという質によって罪から身を慎むことによるのでなければ。

Expositio Evangelii secundum Lucam 1.17.7

7

Ita nec ab initio immaculata; humanae enim hoc impossibile est naturae: sed per Dei gratiam et qualitatem sui, quia jam non peccat, fit ut immaculata videatur.

PL 15, 1540D

こうして、教会は初めから汚れなき者ではない。それは人間の本性には不可能だからである。しかし神の恩寵と自らの質によって、もはや罪を犯さないがゆえに、汚れなき者と見えるようになるのである。