Expositio Evangelii secundum Lucam 2.14.1
(Vers. 34.) Dixit autem Maria ad angelum: Quomodo fiet istud; quoniam virum non cognovi? Videtur hic non credidisse Maria, nisi diligenter advertas; neque enim fas est ut electa ad generandum unigenitum Dei Filium, fuisse videatur incredula.
PL 15, 1558A(第34節)「マリアは天使に言った。『どうしてそのようなことが起こるのでしょうか。私は男を知りませんのに。』」注意深く気をつけなければ、ここでマリアは信じなかったように見える。しかし、神の独り子を産むために選ばれた者が、不信の者と見られることはありえない。
Expositio Evangelii secundum Lucam 2.14.2
Quo autem modo fieri posset (licet salva praerogativa sit matris, cui profecto fuit amplius deferendum: sed ut praerogativa major, major etiam fides ei debuit reservari), quo ergo modo fieri posset, ut Zacharias qui non crediderat, silentio condemnaretur: Maria autem si non credidisset, Spiritus sancti infusione exaltaretur?
PL 15, 1558Bしかし、どうしてそのようなことがありえようか(母の特権は損なわれないとしても——彼女にはたしかにより多くの敬意を払うべきであった。ただし特権が大きいほど、彼女には信仰もまた大きく求められるべきであった——)。では、どうしてありえようか。信じなかったザカリアが沈黙によって断罪されたのに、マリアは、もし信じなかったのなら、聖なる霊の注ぎによって高められるということが。
Expositio Evangelii secundum Lucam 2.14.3
Sed neque non credere Maria, neque tam temere debuit usurpare: non credere angelo, usurpare divina. Neque enim facile erat scire mysterium absconditum a saeculis in Deo, quod nec superiores Potestates scire potuerunt.
PL 15, 1558Bしかしマリアは、信じないことも、これほど軽率に踏み込むことも、すべきではなかった。天使を信じないことも、神の事柄を勝手に扱うことも。世々の昔から神のうちに隠されていた奥義は、容易に知りうるものではなく、上位の能天使たちでさえ知ることができなかったからである。
Expositio Evangelii secundum Lucam 2.14.4
Et tamen non fidem renuit, non officium refutavit: sed accommodavit affectum, spopondit obsequium. Etenim cum dicit: Quomodo fiet istud? non de effectu dubitavit, sed qualitatem ipsius quaesivit effectus.
PL 15, 1558Bそれでも彼女は、信仰を拒まず、務めを退けず、心を寄せ、従うことを約束した。実に、「どうしてそのようなことが起こるのでしょうか」と言うとき、彼女は成就を疑ったのではなく、その成就の仕方を尋ねたのである。