Expositio Evangelii secundum Lucam 7.181.1
Preme etiam cum Christo, et semina fidem. Premitur fides, cum crucifixum credimus Christum.
PL 15, 1747Bあなたも、キリストとともに押し、そして信仰を蒔け。我々が、十字架につけられたキリストを信じるとき、信仰は押される。
Expositio Evangelii secundum Lucam 7.181.2
Pressit fidem Paulus, cum diceret: Et ego veniens ad vos, fratres, veni non cum eminentia sermonis aut sapientiae, praedicans vobis mysterium Dei; neque enim judicavi me scire quid inter vos, nisi Jesum Christum, et hunc crucifixum (I Cor. II, 1 et 2) .
PL 15, 1747Bパウロは信仰を押した。こう言ったときである。「兄弟たちよ、私も汝らのもとに来たとき、言葉や知恵の卓越をもって来たのではなく、神の奥義を汝らに宣べ伝えた。私は、汝らのあいだでイエス・キリスト、しかもこの十字架につけられた者のほかは、何も知らないと決めたからである」(一コリント2:1、2)。
Expositio Evangelii secundum Lucam 7.181.3
Et quia docuit premere fidem, docuit et levare, dicens: Nunc enim crucifixum jam non novimus Christum (II Cor. V, 16) . Seminamus autem fidem, cum ex Evangelio et apostolicis ac propheticis lectionibus credimus in Domini passionem.
PL 15, 1747Bそして、信仰を押すことを教えたので、持ち上げることも教えた。「実に今や我々は、十字架につけられたキリストをもはや知らない」と言ってである(二コリント5:16)。我々が信仰を蒔くのは、福音書および使徒と預言者の朗読から、主の受難を信じるときである。
Expositio Evangelii secundum Lucam 7.181.4
Seminamus ergo fidem, cum eam velut mollito et subacto solo Dominicae carnis operimus; ut quasi vapore et compressu sacri corporis fides se ipsa disseminet.
PL 15, 1747Bそれゆえ、我々が信仰を蒔くのは、いわば和らげられ耕された土のような主の肉で、それを覆うときである。それは、聖なる体の熱と圧によって、信仰がおのずと広がるようにするためである。
Expositio Evangelii secundum Lucam 7.181.5
Qui enim crediderit factum hominem Dei Filium, credit mortuum esse pro nobis, credit resurrexisse pro nobis, credit ascendisse pro nobis. Semino ergo fidem, cum sepulturam ejus intersero.
PL 15, 1747C神の子が人となったと信じる者は、我々のために死んだと信じ、我々のために甦ったと信じ、我々のために昇ったと信じる。それゆえ私は、その葬りを〔信仰の〕あいだに差し入れるとき、信仰を蒔くのである。