ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 15 › Expositio Evangelii secundum Lucam

Liber VII, Caput CLXI 第7巻 第CLXI章

Ambrose of Milan · Expositio Evangelii secundum Lucam · PL 15, 1741C · 2 sectiones

Expositio Evangelii secundum Lucam 7.161.1

1

Hic ergo altioris sensus aliquod etiam quaeramus arcanum (Esai. V, 5) . Ficus in vinea est: erat autem vinea Domini Sabaoth, quam dedit in rapinam gentium. Itaque qui vineam suam diripi fecit, hic etiam ficum jussit excidi.

PL 15, 1741C

それゆえ、ここでは、いっそう高い意味の何らかの秘義をも探ろう(イザヤ5:5)。イチジクはブドウ畑にある。そのブドウ畑は万軍の主のものであり、主はそれを諸国民の略奪に与えた。それゆえ、自らのブドウ畑を荒らさせた者が、イチジクをも切り倒すよう命じたのである。

Expositio Evangelii secundum Lucam 7.161.2

2

Apta autem synagogae arboris istius comparatio est; quia sicut ista arbor foliis redundans fluentibus spem possessoris sui cassa speratorum proventuum exspectatione destituit: ita etiam in Synagoga dum doctores ejus operibus infecundis, verbis tantum velut foliis redundantibus gloriantur, inanis umbra Legis exuberat, spes autem falsi exspectata proventus, populi vota credentis illudit.

PL 15, 1741C

このイチジクの木の比較は、会堂にふさわしい。この木が、茂る葉に満ちて、期待された実りの空しい期待のうちに、所有者の希望を欺くように、会堂においても、その教師たちが実らぬ業を行い、言葉だけを、葉のようにあふれさせて誇っている間に、律法の空しい影が茂り、偽りの実りへの期待は、信じる民の願いを嘲る。