Expositio Evangelii secundum Lucam 2.94.1
Vidimus Spiritum, sed in specie corporali: videamus et Patrem. Sed quia videre non possumus, audiamus. Adest enim benevolus Deus, non derelinquet templum suum.
PL 15, 1587C我々は霊を見たが、体の形においてであった。父をも見ることにしよう。だが、我々は見ることができないのだから、聞こう。実に厚意ある神が臨在し、自らの神殿を見捨てないからである。
Expositio Evangelii secundum Lucam 2.94.2
Vult omnem exaedificari animam: vult eam ad salutem informare: vult lapides vivos a terra ad coelum transferre. Diligit templum suum: et nos diligamus eum. Si diligimus Deum, praecepta ejus servemus. Si diligimus eum, noverimus eum.
PL 15, 1587C彼はすべての魂が建て上げられることを望み、これを救いへと形づくることを望み、生ける石を地から天へ移すことを望む。彼は自らの神殿を愛する。我々もまた彼を愛そう。神を愛するなら、その戒めを守ろう。彼を愛するなら、彼を知ろう。
Expositio Evangelii secundum Lucam 2.94.3
Qui enim dicit quia novit eum, et praecepta ejus non servat, mendax est (I Joan. II, 4) . Quomodo enim potest Deum diligere, qui non diligit veritatem, cum Deus veritas sit?
PL 15, 1588A実に、「彼を知っていると言いながら、その戒めを守らない者は偽り者である」(一ヨハネ2:4)。神が真理であるのに、真理を愛さない者が、どうして神を愛することができようか。
Expositio Evangelii secundum Lucam 2.94.4
Audiamus ergo Patrem; invisibilis enim Pater: sed et Filius invisibilis secundum divinitatem; Deum enim nemo vidit umquam.
PL 15, 1588Aそれゆえ父に聞こう。父は見えないからである。しかし子もまた、神性においては見えない。「神を見た者はいまだかつていない」からである。
Expositio Evangelii secundum Lucam 2.94.5
Cum ergo Filius Deus, in eo utique quod Deus Filius, non videtur; sed demonstrare se voluit in corpore: et quia Pater corpus non gerebat, ideo probare voluit Pater nobis in Filio se esse praesentem, dicens: Filius meus es tu, in te complacui.
PL 15, 1588Aそれゆえ子は神であるから、子が神であるまさにその点においては、見られない。だが彼は、体において自らを示すことを望んだ。そして父は体を身にまとっていなかったので、子において自らが我々に臨在していることを証明しようと望み、言った。「汝は私の子、汝において私は喜ぶ。」
Expositio Evangelii secundum Lucam 2.94.6
Si vis discere Filium cum Patre semper esse praesentem, lege Filii vocem dicentis: Si ascendero in coelum, tu ibi es: si descendero ad infernum, ades (Psal. CXXXVIII, 8) . Si Patris testimonium quaeris, audisti a Joanne.
PL 15, 1588A子が父とともに常に臨在していることを学びたいなら、子の声が言うのを読め。「私が天に昇るなら、汝はそこにいる。私が冥界に降るなら、汝はそこにいる」(詩篇138:8)。父の証言を求めるなら、あなたはそれをヨハネから聞いた。
Expositio Evangelii secundum Lucam 2.94.7
Crede igitur ei, cui se baptizandum credidit Christus, cui Pater Filium coelesti voce commisit, dicens: Hic est Filius meus Dilectus, in quo complacui (Matth. III, 17) .
PL 15, 1588Aそれゆえ、キリストが洗礼を受けるべく自らを委ねた者〔この者はヨハネを指すと取った〕、父が天の声によって子を委ねた者を信ぜよ。父は言った。「これは私の愛する子、私が喜ぶ者である」(マタイ3:17)。